90 macora in Christi fide fundatain. Sed propter oppressionem paganorum Helias, Aquileiensis patriarcha, ad Gradus veniens, in diocesi et plebe sua habitavit et suorum epi-seoporum ibi synodum egitĀ». Interim scimus, quod a beato Marco usque ad Paulum patriarcham, qui ad Gradus, plebem suam, confugit, sunt XX patriarchae, qui venerabilem sedem Aquileiensem tenuerunt et Gradus iudicaverunt ita ut unum proprium de titulis. A Paulo quoque patriarcha usque ad Iohannem patriarcham, ubi inter Aquileiensem sedem et Gradus, plebem eius, divisio facta est, sunt patriarchae V, qui omnes, ut esset, iudicaverunt usque ad Candidianum haereticum, qui hanc divisionem cum Graecis, qui tot am Histriam suo quoque iure tenebant, gessit. 51. - 828, ante pasqua. Il patriarca V e -n e r i o a papa Gregorio IV. Fonte: Arch. Stato, Venezia, cod. Trevisaneo, c. 33, n. 23. Ediz.: Mon. Germ. Hist., Epist., V, 315 sg. Domino sancto ac beatissimo in Christo patri Gregorio, summo pontifici et universali papae, Yenerius, servus servorum Dei, episcopus, plurimam apostolatus vestri prosperitatem et perenne gaudium a Christo Domino feliciter imploro. Quoniam quidem post Dominum nullum habet par-vitas nostra confugium nisi ad maiestatem apostolici culminis, cuius, Deo auctore, vicem geritis, ac per hoc cogimur crebris supplicationibus nostram justitiam, no-stramque concussionem, quam indesinenter aemulus no-ster exercere non desinit, intimare; iam audacter fisus de effectu paternae clementiae vestrae, ut more nati, qui cuncta parentum auribus ducit intimanda et ab his pio subsidio oblata universa adipiscere nititur, praesumamus. Igitur comperiat, oramus, vestra solers et pia prudentia, beatissime domine papa, quia iam tot vicibus ex iniuncto imperialis auctoritatis ad vestra sacra apostolica vestigia cum Maxentio coniungi debuimus, definienda scilicet causa