69 piscopis nostris oratores vestri pertractavimus, omnia ad mercedem animae vestrae seu filiorum vestrorum esse conspicitur. Omnipotens et misericors Deus per intercessionein sanctae suae genitricis sanctorumque apostolorum Petri ac Pauli diu vos in hoc mundo conservare dignetur et post multorum annorum curricula coelestia regna cum sanctis omnibus faciat adpisci. Piissimum Domini imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat. Embolim. Et hoc vestrae serenitati intimare euravimus de praefato Fortunato, ut, sicut semper pro illius honore temporale laboratis, ila et de anima enis curam ponatis, ut per vestrum paVorcm suum ministe-rium melius expleat. Quia non audivimus de eo, sicut decet de archiepiscopo, neque de partibus istis, neque de partibus Franciae, ubi eum beneficiastis. 'l'amen gratias agimus Deo, quia omnia vobis incognita ncn erunt. Interrogate quidem fideles vestros, et omnia vobis nota fiant, eo quod illi, qui vobis eum conlaudant, hoc.per munera et calciaria iaciunt. Quid nobis plus amabile est quam vestra dulcissima anima? Et Deus cognitor est, quia post salutem animae vestrae haec omnia vobis insinua-mus, eo quod de tanto amore, quem erga vestram sere-nitatem gerimus, ideo silere non possumus. Potestis interrogare fratrem nostrum Hildibaldum archiepiscopum et Ercanbaldum cancellarium. Fortasse aliquid exinde cognoverunt. Quia cognovimus eos animae vestrae iideles in omnibus. 42. - 813, 11 nov. Le u n e III papa all’imperatore Carlo Magno. Fonte: Bibl. Guelferb. 287, cod. Helmestadii, 254, c. I. Ediz.: Mon. Germ. Hist., Epist., V, 97. Domino piissimo et serenissimo, viclori ac trium-phatori f ilio, amatori Dei et de mini ncstri Iesu Christi, Karulo augusto Leo episcopus, servus servorum Dei.