117 centum libras de argento vadat pro animam meara in redemptione captivorum et aliut vero centenarius vadad pro sacerdotes et pauperes Dei, tercius vero centenarius distribuere debeatis per monasterias et restauratone ec-clesiaruin Dei et cuique voluerit Romana soror iliea. Et in monasterio beati Miliari confessoris Christi volo et iudico, ut dare debeatis de isto ipso tercio centenario uno sacco de pipere et alium de alivano et alium in parentes nostros. De cunctum autem habere, magnis et parvis, et de omnia et in omnibus, quos ego unquam adquisivit, hec totum vadat pro animam mearn, secundum quod dispo-situm habeo, necnon et ipsum monasterio, que predicta soror mea ibi hordinavit, ego, ut ipsa ibi Deo servire debeat cum suis, qui se Deo voverit, sub nulla potestas terrena constitutum vel hordinatum, fiat nisi cura comune consilio congregationis et secundum quod per meum testamentum hordinare iussit et in potestate mea hordinavi pro animam meam tam et in proximis meis sive et in extraneis. Pla-cuit mihi omnia et in omnibus in vera mente necnon et sincero consilio hordinare adque constituere ipsum meum monasterio pro mea anima sive parentibus nostris seu de extraneis vel de quacumque racione, que superius vel inferius manet; omnia et in omnibus supradicta sorori meae in illius maneat potestate, quecumque facere'voluerit tam in vita mea quainque post obitum meum, et si quacumque potestas terrena vel suini pontífices seu qualibet instructa persona hominum sive propinqui vel extranei contra hunc iudicium ineum vel testamentum ire tempta-verit aut corrumpere vel minuare aut subtrahere voluerit, prò quovis ingenio incurrat in Dei omnipotentis ma-lediccio et partem accipiat cum ilio luda traditore impio, qui tradidit dominum nostrum Ihesum Christum, et de centesimo octavo psalmo sentencia paciatur, et sine corpore et sanguine domini nostri Ihesu Christi ante ipsùm in die iudicii appareat, et insuper anathematis vinculis ibi permaneat. Volo et iubeo ut huius testamentus vel iudicius meus stabilis adque immobilis permaneat perpe-tuis temporibus. Signum manus domno excellentissiino Petro, impe-