43 dem, propria manu promittendo scribere fecit, ut de ipsis quatuor plebibus nunquam ageret vel inde querimoniam haberet, et pro hujus scriptionis promissione nichil inde agere presumebat. Quo audito, Ahulmus dux hanc causam tacitam permanere noluit, et, inchoata causa, occupavit eum egritudo et ab hac luce subtractus est. Verum, dum in Dei nomine ejus vice Aginualdum ordinassemus ducem, ipse noluit dimittere causam ipsam tacitam permanere. Sed, dum nuper sopradictus Calistus patriarcha ad nos venisset, isdem Aginualdus missum suum, nomine Faustus ad nos direxit, qui hanc causam in nostri pre-sentia cum ipso patriarcha, cum Ticiano, Tarvisiano episcopo atque Pataviense, in sacro palatio recitaret. Dicebat enim ipse Faustus, missus Aginualdi dtrcis, et hanc rem ita exorsus est : « O pater Caliste patriarcha, rogo te pro Dei omnipotentis amore, ut parrochiam Cenetensis episco-patus, quam injuste et contra legem violenter tenes, omni occasione remota, Maximo, episcopo nostro, legaliter red-dere festines et sis contentus tuis, ne gaudeas de alienis, quia sua ecclesia sine eadem parrochia, sibi maxime vicina, bene esse non potest ». Cui ad hec Calistus patriarcha re-spondebat : « Parrochia ista, quam nunc queris, ad Forum-iulii pertinere debet, quia, Opitergio destructo, Rothari rex ipsam parrochiam nostrae ecclesiae concessit ». Cui e contra Faustus, missus Aginualdi ducis, ita respondebat : « Non est ita, ut asseris, sed, Opitergio destructo, Cenitenses corpus sancti Ticiani habuerunt, et illud honorifice ibi sepelierunt, et ob hoc ibi sedes sanctae Opitergine ecclesiae merito mutata est, et ipsa Cenetensis sedes, olim Opitergio subiecta, nunc, mutata vice, totam parrochiam omnesque dioceses et cuncta oratoria, sicut antiquitus sub presule Opiterginensis ecclesiae fuerunt, ita legaliter tenere firmi-terque possidere inperpetuum, Deo auxiliante, debet». Tunc demum interrogaverunt tam Calistus patriarcha quam Ti-cianus, Tarvisianus episcopus necnon Pataviensis, Fau-stum, missum Aginualdi ducis, si antiquitus sedes episco-palis in castro Cenitae fuisset, aut non, et dum ibi a multis nobis dare factum fuisset, quod tantummodo Maximus inibi secundus episcopus esset, et quia, dum civitas Opitergina