3 patriam navigatis. Accedit etiam commodis vestris, quod vobis alius iter aperitur perpetua securitate tranquillum. Nam, cum ventis saevientibus mare fuerit clausum, via vobis panditur per amoenissima fluviorum. Carinae ve-strae flatus asperos non pavescunt : terrain cum summa felicitate contingunt et perire nesciunt, quae frequenter impingunt. Putantur eminus quasi per prata ferri, cum eorum contingit alveum non videri. Tractae funibus ambulant, quae stare rudentibus consuerunt, et, conditione mutata, pedibus iuvant homines naves suas: vectrices sine labore trahunt et pro pavore velorum utuntur passu prosperiore nautarum. Iuvat referre, quemadmodum habi-tationes vestras sitas esse prospeximus. Venetiae prae-dicabiles, quondam plenae nobilibus, ab austro RaVennam Padumque contingunt, ab oriente iucunditate Jonij litoris perfruuntur, ubi alternus aestus egrediens modo claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum. Hic vobis ali'quantulum aquatilium aVium more domus est. Namque nunc terrestris, modo cernitur insularis, ut illic magis aestimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas. Earum quippe similitudine per aequora longe patentia domicilia videntur sparsa, quae natura non protulit, sed hominum cura fundavit. Vi-minibus enim flexibilibus illigatis terrena illic soliditas aggregatur, et marino fluctui fragilis munitio non dubi-tatur opponi, scilicet quando vadosum litus moles eicere nescit undarum et sine viribus fertur, quod altitudinis auxilio non iuvatur. Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. Paupertas ibi cum divitibus sub aequalitate convivit. Unus cibus omnes reficit, ha-bitatio similis universa concludjt. Nesciunt de penatibus invidere et sub hac mensura degentes evadunt vitium, cui mundum constat esse obnoxium. In salinis autem exercendis tota contentio est : pro aratris, pro falcibus cylindros volvitis: inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis. Moneta illic quodammodo percutitur victualis. Arti vestrae omnis fluctus addictus est. Potest aurum aliquis minus quaerere; nemo est qui salem non desideret invenire, merito quando