21 Et subscriptio: Divinitas te servet per multos annos, sanctissime ac beatissime pater. 10. - 592, luglio. Gregorio I a Giovanni, vescovo di Ravenna. Fonte: Beati Gregorii papae epistulae ex registro, II, 45. Ediz.: Mon. Germ. Hist., Episl., I, 144. Gregorius Iohanni episcopo Ravennae. De causa vero episcoporum Histriae omnia, quae mihi vestra fraternitas scripsit, ita esse iam ante depre-hendi in his iussionibus, quae ad me apiissimis principibus venerunt, quatenus me interim ab eorum compulsione suspenderem. Ego quidem pro his, quae scripsistis, zelo atque ardori vestro valde congaudeo, debitoremque me vobis multipliciter factum profiteor. Scitote tamen, quia de eadem re serenissimis dominis cum summo zelo et libértate rescribere non cessabo. Movere autem vos non de-bet praefati excellentissimi viri Romani patricii animositas, quia nos, quantum eum loco et ordine praeimus, tantum, si qua sunt, eius levia tolerare mature et graviter debemus. De hoc vero quod dicitis incensae civitati Severi scismatici elemosynam esse mittendam, idcirco ita vestra fraternitas sentit, quia, quae contra nos praemia in palatio mittat, ignorât. Quae, etsi non trasmitteret nobis, consi-derandum fuit, quia misericordia prius fidelibus ac post est ecclesiae hostibus facienda. Iuxta quippe est civitas Fanum, in qua multi captivati sunt eie. 11. - 603, giugno. Gregorio I all’ esarca Smaragdo. Fonte: Beati Gregorii I papae epistulae ex registro, XIII, 36. Ediz.: Mon. Germ. Hist., Epist., II, 398 sgg.