47 laudes et gratias referre valeremus effectibus apostolicae vestrae dominationis de tot agonibus, quae dignati estis prò totius populi consolatione nostraque salute impendere, de quibus digne et merito vestrae coangelieae coronae diffinitus est dominieus sermo : « Quoniam pastor bonus animam suam prò errantibus ovibus et in perditione su-cumbentibus posuit redempturus » (Iob. 10. 11). Obinde, omnium sacerdotalium pastorum, summe pastor et domine, qui Apostolorum principis Petri beati satis dignam contines fidem et vices seu omnium Apostolorum pa-tule eifectus es consors, ac si ante tuis (cod.: si tam tuas) presentaliter conangelicis vestieiis prostratus hu-mo apostolatus atque ter beatissimi sanctissimi domini, exiguitate atque fragilitate mea cum his, qui commissi sunt, vestro pastorali regimini salubriter dispensandam committo, ut et ego, qui, licet valde dissimilis, animarum tamen dispensationem suscepi, institutionibus doctri-nisque de spiritali matre omnium apostolica sede percepì, anxius magna immitandum secundare, deinde proferre prestoler et tamquam in fundamentum firmis-simi edificii speciali construere, ad gloriam obsecrationibus apostolici nostri sanctissimi [domini] solidatum possit surgere. Per vestram enim apostolicam sedem, utpote per luminare magnum, inextinguibili fulgore splendificus Dei filius, qui sol est iustitiae, omnium hominum corda lu-stravit cunctaeque catholicae eius ecclesiae membra per totum orbem diffusa in fide christianae rectitudinis una grege (cod.: grex) unoque pastore perseverare disposuit, ne in alicuius erroris caligine labefacta sucumbit, sed in fide capiant rectitudinis, per animi cultum pastoralem grex dispersa reducatur ad caulam salutis. Ergo, pastor pasto-rum et omnium sacerdotalium caput et benignissime domine, spes insuadibilis, claritas et redemptio speran-dorum, iamdudum apostolicis prò nostris humillimis syllabis precabimus almis obtutibus de tam crudeli et importabili ingerente malitia, quod gens perfida Langobar-dorum sanctae nostrae ecclesiae invaserunt hereditatem, insuper et fidem pastoralem rectitudinis in ipsa Histriensi provincia abdicarunt et providentiae suae nuper usque