80 ficis in sancta nostra ecclesia immunitatis preceptum prò munere communicare dignatus est. Ita ut, ubi san-ctae ecclesiae nostrae facultatula sive episcopia sub ipsius sancto imperio constituta, quae a priscis temporibus possidere visa est, ita in perpetuo confirmare decrevit. Unde firmiter credimus, tranquilissime domine, quod sancta illa anima, qui tam mirabile lumen ad gloriam dignitatis Christi martyribus et pontificibus in hoc saeculo prò luminaria concessit, ab angelis in paradiso Domini et Abrae sinu esse conlocatam scimus, quia scriptum est : « qui me inluminat, inquit, et ego in aeternum inluminabo eos». Propterea enim supliciter imploramus serenitatem sancti imperii domini nostri, ut propter Deum et dul-cissima anima vestra habeamus preceptum de vestra imperiali potestate, ut, sicut ille benignissimus suis temporibus erga sanctorum monumenta epigrammae terminum fecit, ita et vos per vestrae mercedis augmentum pre-ceptum genitoris vestri consolidare iubeatis, ut, sicut antecessores mei curri suis sacerdotibus gratulaverunt temporibus suis, ita nos nostrisque temporibus de lar-gitate serenitatis vestrae exultare mereamur, quemad-modum favor vester cuncto orbi terrarum perlustrat, quatenus et a Deo vobis maxima merces commulata maneat et dominum Deum, possessorem caeli et terrae, prò stabilitate et sospitate vestri magni culminis arcem, seu vestrae dilectissimae prolis beatus Marcus evangelista et beatus Hermagora, archisacerdos et martyr, cum qua-draginta sociis suis (sanctorum veneranda corpora hic pio amore amplectimur), ante tribunal eius vobis intercessores existant. Et nos, licet indigni, una cum episcopis et sacerdotibus nostris cunctaque christianissima plebs pari voce coniuncti die noctuque prò vestro pietatis imperio et christianissimo vestro pallatio seu magnificentissimis co-mitibus et curia et plebe fideli seu cuncto populo domini nostri Yesu Christi misericordiam] exorare non cessemus. Direximus autem apud sacra imperialia vestigia domini nostri missum nostrum Petrum una cum Iusto presbitero, misso Agnelli et Iustiniani fidelium vestrorum ac filiorum nostrorum, de quibus quasi presentaliter domini