115 ri per liane paginam, ut stabilis permaneat perpctuis temporibus, primitus inter hec omnia volo et iudieo adque dispono et ordino rem iuris proprietatis meae, quod habere visus sum de iure et proprietate patris mei, idest basilica beati Laurentii levile et martiris Christi cum omnia ad se pertinentem mobile vel immobile cum casas sol. terre cum vineas muris vallatas et per circuitimi ibidem factum, seu et libros conscriptos, necnon et pallìos et re-liqua ciminia sanctorum, quod habere videtur vel ibi congregare visus sum. Volo et testificor ut hec omnia ad se pertinentem, sicut dixi et prefatus sum, ut sit in privilegio et vera libertate in patriae Veneciae, et nunquam extra patria, sub defensione Veneciarum persistere debeant perpetuis temporibus, ita ut nulla angaria, nulla scuphia publica persolvant, et nullus sit ex proximis meis vel extraneis, qui in ea habeat potestalem dominandum per quovis ingenium, nisi sola Romana soror mea, ita ut in omnibus diebus vitae suae hordinandum recte et melio-randum in omnibus et non alienandum, sed sacrificium offerendum et laudes Deo decantando et pro delictarum animarum parentorum meorum et mea. Unde pro inten-cione voluntatis meae, conservato iudicio patris mei, de ipsa basilica relinquo ibi de res mea uncias sex principals ad opus sanctuarii et a culto meliorationis ip-sius basilice quamque et ad stipendia, que ibidem Deo recte servierint bone voluntatis hordinandi. Talis ordi-nacio post hobitum nostrum secundum Deum ambulet, ut noster labor, Deo auxiliante, in lucrum animarum nostrarum perveniat et in conspectu domini mereamur consequi. Quod si absit, ut non credimus, talis adveniat hordinatio de hanc germana Dei ancilla, que secundum Deum non ambulet, set secundum suam voluntatem vel prava desideria, et non ea a se abicere voluerit de hoc, quod iustior me ordinatus sum, tunc pontifex et qui in ilio tempore vel diebus fuerit, qui talem eam inspexerit, predicare ei iuxta statuta sanctorum patrum mansuete et benigne debeatis, nani non proterve, et si hoc episcopus exinde negleserit predicari, portetur hoc peccatum a Deo et exinde gravetur in iudicio. Quod si hoc malum, quod