19 mota fuisset, pro nostris iniquitatibus pene omnes ec-clesias ad Aquileiensem synodum pertinentes Galliarum sacerdotes pervaserant. Ergo, domine pie, quia semper piissimorum principnm fides pro tranquillitate ecclesiae vigilavit, et hoc studio, repensante Deo, contrariae gentes divina manu compressae sunt, mereamur nos humillimi sacerdotes supplicationis nostrae sortiri effectum. Nam, qui aliter piĆ³ domino nostro subrepere cupiunt, nec Dei iudicium habent prae oculis, nec utilitatem sanctae rei publicae vestrae, seu opinionem pii imperii, quam laceran non metuunt de murmuratione totius populi partium istarum, qui persecutionem evidenter christianis fieri suspicantur. Praesentem igitur supplicem relationem con-fidenter direximus, quam pia dementia dignetur placida aure recipere, ut effectum nostrae supplicationis, Deo vobis aspirante, sortiri pro quiete matris nostrae Aquileiensis ecclesiae sacratissimis iussionibus reveletur, et pro inco-lumitate domini nostri ac dominorum filiorum vestrorum domino Deo nostro iugiter supplicamus. Et subscriptio: Ingenuinus, episcopus sanctae ecclesiae Sabionensis, hanc relationem a nobis faetam subscripsi. Maxentius, episcopus sanctae ecclesiae Juliensis, ut supra. Laurentius, episcopus sanctae catholicae ecclesiae Bellunatae, ut supra. Augustus, episcopus sanctae catholicae Concordiensis ecclesiae, ut supra. Agnellus, episcupus sanctae Treientinae ecclesiae, ut supra. Agnellus, episcopus sanctae Acelinae ecclesiae, ut supra. Junior, episcopus sanctae ecclesiae catholicae Vero-nensis, ut supra. Fonteius, episcopus sanctae Feltrinae ecclesiae, ut supra. Felix, episcopus sanctae Tervisianae ecclesiae, ut supra. Horontius, episcopus sanctae catholicae ecclesiae Vetetinae, ut supra.