48 ordinationes ecclesiasticas non distollunt perficere. Nunc quidem oportunum nobis fuit, et valde cum lamenta-tione cordis, atque iterum omnia non solum postulare pro nostra redemptione apostoiicis obtutibus nostri domini, verum etiam et declarare, quidquid nobis ipsi sevissimi Langobardi pro iussione regis sui exercent, quia, dum vestra coangelica iussio et auctoritas fuit apud regem nobis, ecclesiae nostrae omni in re contradicere de here-ditu, ut mos erat antiquitus, factum est ; sed, qualiter hu-militer sugeramus de eorum illusione, plenius ignoramus. Imprimis ipsum in parvo, quod est dilaniatum, qualiter ipsi volunt, relaxant, nec permittunt actores sanctae ecclesiae nostrae ex nostra preceptione aliquid ibidem iuris exhibere, sed ipsi protervi praevaricatores episcopi magis magisque contumaces consistunt et contraria gerunt. Unde die noctuque proclamantes, terra prostrati ac si pre-sentialiter ante apostolici nostri domini obtutibus erimus, propter redemptionem omnium nostrorum, unde noster pius, egregius, solertissimus dominus agone preceptionis suae auctoritatis sibi a beato concessae Petro iam enituit, nunc deposci [et] perlustrari, ut saeviente mercenarii morsu oppiletur os et dispersa grex innocens Istriensis provinciae per vigore apicibus vestris apostoiicis certaminibus merita revocetur ad caulas salutis, ut, sicut a priscis temporibus sub uno pastorali gubernaculo fuit grex adscita, conscia ovili, precamus, de manibus gentis eripiatur Langobar-dorum, ut vigor et dignitas beati Petri et vestra pollulet satis, ut iam amplius ab ipsis perfidis Langobardis sanctorum patrum non praevaricetur canonica norma nec sancta-rum ecclesiarum Dei obscurentur luminaria nec pauperes populi, qui magnani vim sub eorundem horribile iugum assidue sustentant, amplius iam dilanientur eorum oppres-sionibus, sed, redempti a Domino et a beato Petro per magni et benigni pastoris agonem, pro vita et incolunitate nostri apostolici domini incessanter Christi Dei nostri miseri-cordiam ingemiscentes valeant exorare. Quia, et ut certum sit potestati vestrae pienissime, sicuti qui sitiens in ardore ad fontem vivum velocius concurrit, ita et populus Istriae provinciae redemptionem et protectionem a Deo et