94 meum, sicut casus iure civile requirit (1), ut cuique per hunc testamentum dedero, donavero, ligavero, dari vel iussero, aut fieri mandavero, id, ut detur, fiat prestitor fidei. Vos vero Felicitate, uxore mea, et Romana, nurem meam, heredes mihi instituo heredesque meas esse volo in mea liac pro filii mei hereditatem in ternas uncias principales in integro, id est terra, casa, aurum, argentum vel specie-bus, hornamentum, laboratorios, solidos ,... ferro, strumenta, lectora, hutensilia, mobilia vel immobilia, seseque moventibus ex omnia, que habere videor de ex successione domini et genitori meo, sceu et ex ea, que ego labora-vi et acquirere potui. Ceteras sex uncias de omnibus, que habere ut supra video, in mea reservo potestatem dispensando qualiter juste ac secundum Deum per medelam anime mee providero dando manibus meis et verbo vel cui comisero dispensando. De monasteria vero beati Zacharie ac sanctissimi Hyllarii ita volo atque precipio, ut in vera liberiate ac privilegio perpetualiter persistat cum omnibua, que in eis, Deo juvante, edificavi et agregare curavi vel donavi aut donavero. Et ullam scuxiam publica aut angarias ab eis exigatur, set liceat eos vel eas sub vera deliberacione, qui in eis habitare voluerit, semper persistant atque perinaneant et magistro regule subdantur servire sub regula. Tuicione ac difensione, sicut per eorum ammonitos confirmation habemus, constituimus perpetualiter ordinatas. Istud vero parvo servitio, quod pontifici nostro Olivolensis ecclesie debetur, aut in basilicha beati Georgii debetur, aut in suis habentur privilegiis, persolvi fecimus propter maiorem firmitatem ad novelle legum iustituta servanda. Nam nullus audeat umquam ex episcopis Olivolensis vel pertinentibus aut extraneis ipso jam dicto monasterio beati Zacharie pro quovis ingenio aut argumento dominare aut potestatem exercere vel dominare, que ego pro meo servicio vel [largi]tus sum, set ñeque uxor mea, nejque nurri mea in eo ullam habeat potestatem, sed solum modo liceat eas ut ceteras feminas (1) Cod.: sic caus sue (ovvero iure) civili nequi.