70 Tertio igitur idus novembris suscipimus epistulam Gregorii palricii Siciliensis, responsum scilicet serenitatis vestrae epistulae - neque earn ad legendum aperuimus, neque, quid in ea continetur cognovimus, nisi quod per ilium missum nostrum nobis in verbis direxit, id est de illis Sarracenorum missis, cum quibus pactum confir-mavit ipse patricius in annos decem. Ipsi vero missi Sarracenorum in navigiis Beneticorum venerunt, et sic veniendo combusserunt igne duo navigia, quae de Spania veniebant. Absoluta III idus novembris. 43. - 814-820. Ludovico I conferma al patriarca Fortunato e agli istriani privilegi di cui godevano, e il giudicato di Risano. Fonti: Arch. Stato, Venezia, cod. Trevisaneo, c. 27, n. 18; cod. marc. lat. XIV, 74, c. 216; 77, c. 98. Ediz. : Kukuljevic, Codex diplom. Croatiae, I, 42; Kandler, Cod. dipi, istr.y I, s. a. 815. Ludovicus, divina ordinante dementia, imperator augustus Fortunato venerabili patriarchae, itemque omnibus episcopis, abbatibus, tribunis, seu reliquis fidelibus nostris Istriae provinciae commorantibus, a majore usque ad minorem. Sicut enim a primordio vobis concessimus, ita et de-nuo per sacram auctoritatem nostram confirmare decre-vimus, vestris justis pertitionibus annuentes, videlicet ut unicuique secundum ordinem, honorem dignitatis et legem antiquam, ut, si aliquis vestrum ex hac luce discesserit, inter vos rectorem et gubernatorem atque patriarcham, episcopos, abbates seu tribunos et reliquos ordines licen-tiam habeatis eligendi, ea scilicet ratione, ut unanimes et concordes esse debeatis, pacem adinvicem et justitiam con-sentientes et conservantes, et qui potentiores fuerint, mi-