61 Cum per iussionem piissimi atque excellentissimi domini Caroli Magni imperatoris et Pippini regis, filii eius, in Istria nos missi eorum directi fuissemus, iciest Izzo praesbiter, atque Cadolao et Aio comites pro causis sanctarum Dei ecclesiarum, pro justitia Dominorum nostrorum, seu et de violentia populi, pauperum, orphanorum et viduarum, primis omnium venientibus nobis in territorio Caprense, loco, qui dicitur Riziano, ibique adunatis venerabili viro Fortunato patriarcha, atque Theodoro, Leone, Stauratio, Stephano, Laurentio episcopis et reliquis primatibus, vel populo provinciae Istriensium, tunc eligimus de singulis civitatibus seu castellis homines capitaneos numero centum Septuaginta et duos, fecimus eos iurare ad sacrosancta quattuor Dei evangelia et pignora sanctorum, ut omnia, quicquid scirent, de quo nos eos interrogaverimus, dicanl verita-tem, in primis de rebus sanctarum Dei ecclesiarum, deinde de justitia Dominorum nostrorum, seu de violentia vel consuetudine pcpuli terrae istius, orfancrum, viduarum, quod absque ullius hominis timore nobis dicerent veri-tatem. Et ipsi detulerunt nobis breves per singulas civitates vel castella, quos tempore Constantini seu Basilii, magistri militum, fecerunt, continentes quod a parte ecclesiarum non haberent adiutorium nec suas consuetudines. Fortunatus patriarcha dedit responsum, dicens: « Ego nescio, si super me aliquid dicere vultis. Verumtamen vos scitis omnes consuetudines, quas a vestris partibus sancta ecclesia mea ab antiquo tempore usque nunc dedit ; vos mihi eas perdonastis, propter quod ego, ubicumque potui, in vestro fui adiutorio, et nunc esse volo, et vos scitis quod multas dationes vel missos in servitium domini imperatoris propter vos direxi. Nunc autem qualiter vobis placet, ita fiat ». Omnis populus unanimiter dixerunt: « Quod antea tunc et nunc et plura tempora pro nostro largitur, ita sit, quia multa bona [a] parte [vestra] habuimus et habere credimus, excepto, quando missi Dominorum nostrorum venerint, antiquam consuetudinem vestra familia faciat ».