107 mare : et flumina, quae aperta habuerunt in /ine Tarvi-siana ab hodie in annos triginta, reaperiantur. 25. - Equilensis vero capillare debeat in ripa S. Zenonis usque ad fossam Methamauri et Gentionis, secundum consue-tudinem, omnem arborem non portantem, et vehere cum carro aut ad collum aut quantum sibi placuerit, anteposita fossa Gentionis, ubi minime praesumat introire. Et arbores non portantes infra ipsos fines designatos licentiam ha-beat, quantum sibi ad collum portare potuerit, lignamein faciendum, non ad pectus trahendum, nec amplius per nullum capitulum arbores portantes delere; et qui prae-sumpserit arbores portantes delere, componat solidos centum, et, si aliter introire praesumpserit, suprascriptae subiaceat poenae. Et licentiam habeat peculia vestra in ipsos fines pascere. 26. - De finibus autem Civitatis novae statuimus, ut, sicut a tempore Liuthprandi regis terminatio facta est inter Paulitionem ducem et Marcellum magistrum mili-tum, ita permanere debeat, secundum quod Aistulfus ad vos Civitatinos novos largitus est. 27. - Placuit autem super haec omnia, ut missi domini Lotharii imperatoris omni tempore parati sint iustitiam facere, ita ut unusquisque ex utraque parte suam pleniter recipiat iustitiam, et ipsi missi a parte domini nostri, quidquid iussum fuerit, recipiant. 28. - Peculiarumque vestrarum partium greges pascere debeat cum securitate usque in terminum, quem posuit Paulitius dux cum Civitatinis novis, sicut in pacto legitur de Piave maiore usque in Plavem siccam, quod est terminus vel proprietas vestra. 29. - Caprisani vero in silva, ubi capulaverunt, in fines Foroiulianos semper faciant reditum, et eam capulent, sicut ante capulaverunt. 30. - Et stetit, ut de Gradensi civitate secundum anti-quam consuetudinem debeai dare [reditum] et capulas fa-cere, ubi anlea fecerunt, in fines Foroiulianos, sicut anti-quitus fecistis. 31. - Reservamus in eodem pacto ut pars parti de causis ecclesiarum et monasteriorum iustitias faciant.