64 « Item possessionem Mauritii ypati seu Basilii, ma-gistri militum instar, et de Theodoro ypato. « Item possessionem, quam tenet in Priatello, cum terris, vineis et olivetis, et plura alia loca. « In nova Givitate habet fischo publico, ubi com-manet, intus et foras civitate amplius quam duos centum colonos ; per bonum tempus reddunt oleo amplius quam centum modia, vino magis quam amphoras duo-centum, alivano seu castaneas sufficienter. Piscationes vero habet, unde illi veniunt per annun amplius quam quin-quaginta solidi mancosi absque sua mensa ad satietatem. « Omnia ista dux ad suam tenet manum, exceptis illis CCCXLIV solidis, sicut supra scriptum est, quod in pa-latio deberet ambulare. « De foreia, unde nos interrogastis, quam Ioannes dux nobis fecit, quod scimus, dicimus veritatem. « I. capitulo. Tulit nostras silvas, unde nostri paren-tes herbatico et glandatico tollebant. Item tulit nobis casale inferiore, unde parentes nostri, ut super diximus, similiter tollebant. Modo contradixit nobis Ioannes. « Insuper Sclavos super terras nostras posuit : ipsi arant nostras terras et nostras runcora, segant nostras pradas, pascunt nostra pascua, et de ipsis nostris terris reddunt pensionerai Ioanni. « Insuper non remanent nobis boves, neque caballi. Si aliquid dicimus, interimere nos dicunt. Abstulit nostros cofinos, quos nostri parentes secundum antiquam consue-tudinem ordinabant. « II. cap. Ab antiquo tempore, dum fuimus sub po-testate Grecorum i nperii, habuerunt parentes nostri consuetudinem habendi actus tribunati, domesticos, seu vicarios, nec non locoservatores, et per ipsas honores am-bulabant ad communionem et sedebant in congressu, unusquique per suum honorem, et, qui volebant meliorem honorem habere de tribuno, ambulabat ad Imperium, quod ordinabat ilium ypato. Tunc ille, qui imperialis erat ypatus, in omni loco secundum ilium magistrum militum procedebant. « Modo autem dux noster Joannes constituit nobis