53 adhortare studuit, ut promissionem illam, quam eius sanctae memoriae genitor Pippinus, quondam rex, et ipse precellentissimus Carolus cum suo germano Carulomanno atque omnibus iudicibus Francorum feeerant beato Petro et eius 'vicario sanctae memoriae domno Stephano iuniori papae - adimpleret in omnibus. Cumque ipsam promissionem, quae Francia in loco, qui vocatur Carisiaco, facta est, sibi relegi fecisset, complaeuerant illi et eius iudicibus omnia, quae ibidem erant annexa. Et propria voluntate bono ac libenti animo aliam donationis promissionem ad instar anterioris ipse antedictus praecellentissimus et re-vera christianissimus Carolus, Francorum rex, adscribi iussit per Etherium religiosum ac prudentissimum capel-lanum et notarium suum, ubi concessit easdem civitates et territoria beato Petro easque praefato pontifici contradi spopondit per designatum confinium, sicut in eadem donatione continere monstratur: id est, a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardone, id est in Verceto, deinde in Parma, deinde in Regio et exinde in Mantua atque Monte Silicis, simulque et universum exarchatum Ravennatium, sicut antiquitus erat, atque provincias Yenetiarum et Tstriae, necnon et cunctum du-catum Spoletinum seu Beneventanum. Factaque eadem donatione et propria sua manu ipse christianissimus Francorum rex earn conroborans, universos episcopos, abbates, duces etiam et granfiones in ea adscribi fecit etc. 34. - 775, 27 ottobre. Adriano papa a Carlo Magno. Fonte: Codex carolinus, n. 54. (cod. Vindobon., n. 449, c. 57 sg.). Ediz. : Mon. Germ. Hist., Episl., Ili, 576 sg. Domino excellentissimo filio Carolo, regi F'rancorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Hadrianus papa. Itaque innotescimus excellentiae vestrae suscepis-se nos epistolam directam nobis a Iohanne patriarcha