102 duce Veneticorum, et cum ipso populo Veneticorum, idest cum habitatoribus Rovoalti, castri Helibolis, Amurianae, Mathamauci, Albiolae, Cluiae, Brunduli, Fossionis, Laureti, Torceli, Amianae, Burani, Civitatis novae, Finis, Equili, Caprularum, Gradi, Caput Argeris, et cum omnibus hiis locis habitantibus tam episcopis ac sacerdoti-bus quam et primatibus seu reliquo populo et cuncta generalitate ad ducatum Venetiae pertinentibus hoc pactum observare deberent per annos constitutos numero quinque, ut nulla malitia nec lesio inter partes perveniat, et si, quod absit, aliquod malum inter partes commissum fuerit, secundum pacti huius seriem emendare et iusticiam conservare ad invicem repromittunt. 1. Et si excursus in finibus vestris Yeneciarum factus fuerit, personam ipsam,quae in capite fuerit ad eandem malitiam faciendam, intra sexaginta dies parti vestrae tradamus, et omnia, quae fuerint ablata, in duplum restituamus, et si ipsum duplum vobis non composuerimus, aut si personam ipsam manibus vestris non dederimus infra sexaginta dies, pro unaquaque persona, quae ipsam malitiam perpetra-verit, auri solidos quingentos componamus. 2. - Et addimus ut homines vestros, postquam pactum anterius factum fuit Ravennae, qui ad nos confugium fe-cerunt, si eos invenire potuerimus, ad partem vestram restituamus. 3. - Similiter repromitlimus vobis ut homines chri-stianos de potestate vel regno dominationis vestrae scienter non emamus nec venundamus nec pro quolibet ingenio trans-ponamus, ut captivitatem paeiantur aut eos suus dominus perdat, sed neque aliquem christianum alicubi qualibet occasione transponamus, ad hoc ut propterea in potestate paganorum deveniat, et, si invenerimus quod aliquis eos in ducatibus nostris adduxerit, modis omnibus ad partem vestram reddamus. Qui ipsa mancipia Christiana adduxerit venundanda et omnia, quae secum adduxerit, ipse, qui eos adprehenderit, habeat concessa. 4. - De captivis vero, si inventi fuerint in ducatibus