116 supra legitur, ipsa predicta soror mea Romana se obser-vaverit et custodierit se de malo vicio et Dei servicio adim-pleverit, tunc habeat firmissimam potestatem post ho-bitum suum monasterio hordinare a quocumque homine voluerit per vera virtute, sicut et ego ei omnia hordinavit, ut non sit homo nec maior nec minor, qui contradicere ei debeat. Hec ita in Dei nomine prehordinata et determinata nostris et futuris temporibus in vita sive post morte perpetualiter iudicamus esse constituta. Reliqua vero, que liabere videor, sicut per breve mea determinavero spepialiter et fuerit hordinata, ita permaneat tam in pa-rentibus quamque in matrem sanctam ecclesiam, tam in loco sanctorum sive pauperibus captivis quamque in sacerdotibus, ita ut specialiter dixi, maneat terminatimi. Volo et iubeo in sancta matris mee ecclesiae, que ego in-dignus peccator Ursus episcopus a fundamenta edifficavi et in omnibus ea construxit cum omnem edifficio suo et hornamentum eius, que acquisire ego ibi potui de omni specie, postquam hunc pontificatum accepit, ut ibi permanere debeant omnia usque in perpetuimi. Insuper de propria rem meam pro medelam anime meae offero pro restauratione ipsius sancte ecclesiae beati Petri apostoli, idest libras trecentas de argento bono, adhuc et aliud, quod nobis omnipotens Deus inspiraverit et beatis-simus Petrus apostolus. De autem basilica beati Severi confessoris Christi volo et iubeo, ut coniuncta permaneat semper cum ecclesia beali Laurentii, ut nulla separatio exinde fiat. De reliquo, que remansit extra istas iamdictas sex uncias principales, que iamdudum terminatum habeo in basilica beati Laurenti et sorori meae, volo et iubeo de mea causa, ut exinde fiat tres porciones, prima parte in redemptione captivorum, alia vero in sacerdotes et pauperibus, tercia vero porcio in restauracione ecclesiarum Dei et in monasteria, sicut mea voluntas decreverit, et ad consanguíneos meos, cui ego nominando testificavero tam in vita mea quamque post hobitum meum. Post hec omnes exinde contempli de ista hereditatem meam in futuro maneat excepto, cuique voluerit et amaverit soror mea de sua porcione commemorare, volo et iubeo ut