100 54. - 839, 13 maggio. Lotario al monastero di S . I l a r i o. Fonte: Arch. Stato, Venezia, S. Gregorio, catast., 1. XIV, c. 1. Ediz.: Gloria, Codice diplomatico padovano eit., I, 17; È falso, se non in tutto, almeno in parte, e fortemente contaminato. In nomine domini nostri Ihesu Christi Dei eterni. Lotharius, divina ordinante providentia, imperato? augu-stus. Dignum est ut imperialis dignitas servorum Dei petitiones effectuosa deliberatione libenter obaudiat at-que ad Dei famulatum utile prebere studeat solatium. Quapropter omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie, presen-tibus scilicet et futuris, notum facimus quod pro mercedis nostre augumento cuidam monasterio in honorem sancti Ilarii confessoris constructo quendam curticellam Pla-tanum colactam cum capella in honore sancti Petri constructa et decimis quoque ad se pertinentibus et mas-sariciis vel terris seu vineis atque silvis, pratis, pascuis, campis, acervis, fluminibus, rivis, molendinis, portubus, ripatibus, negotiis, tholoneis, quarantessimis, cum omnibus quoque ad ipsum dictum portum vel curticellam pertinentibus, cumsuis circumdatis lateribus, hoc1 est a primo latere canale, quod dicitur Tergola, percurrens usque in capite de fossa, que dicitur Vissignone, cum rivo, qui dicitur Mauro, ad ipsam fossam pertinente, usque in paludem et acquas salsas percurrente cum fossa, que dicitur Caparla, cum suis rivis ad se pertinentibus usque ipsum ter-minum habente et a latere ärgerem capite firmante in flumine, quod dicitur Una, usque in paludem et aquàs salsas percurrente. Et latera in predicta curticela Pla-dano nomine persistunt, nostra munificentia perhenniter possidendam in eiusdem sancti loci contulimus utilitatem. Unde pro firmitatis gratia presentem auctoritatem no-stram eiusdem venerabili abbati, nomine Deusdedit, fieri iussimus, per quam precipientes precipimus, ut ab hinc in futurum jure firmissimo pars ipsius monasterii easdem res quieto ordine teneat atque absque cuiuspiam contra-rietate aut inquietudine possideat, et faciat exinde quic-quid utilitatis dicto monastrio placuerit. Hec vero aucto-