77 ipsa aqua feriebat parietes longe de ipsa corpora pedes 5: quod plures nostri sacerdotes viderunt. Ego autem cum Dei misericordia reedificavi earn a fundamentis in alti-tudinem et longitudinem, ubi iam impetus maris accedere numquam potest, et super ipsa corpora feci arcus volu-tiles et super ipsos alios arcus voluliles, et feci ibi altare in honorem S. Felicis et Fortunati paratum cum auro et argento; et ante ipsa corpora subtus [edificavi] similiter altare paratum cum auro et argento, et desuper capsam, quae empta fuit in Constantinopoli lib. XV; et super ipso arcu volutili, qui est super altare S. Felicis et Fortunati, edificavi altaria IV, S. Ceciliae, S. Eugeniae, S. Agneti, et sanctae Felicitati ; et post corpora beaLissi-morum martyrum in illa absida edificavi altare sanctae Luciae. Laus Deo omnipotenti. Ista altaria de palliis et linteaminibus honorifice cooperta sunt, et dedi ibi pate-nas et calices de argento, et unum casale in Pencircus cum vineis, et terris, et olivetis, quem ego emi de filiis Badoa-rio; et, non recordo, aut unum aut duos casales, qui pertinent de iure sanctae ecclesiae nostrae; et dedi ibi argentum lib. X in manum Agaocor episcopo, et omnem consuetudinem de sancta ecclesia sic prendat, sicut ar-chipresbyter aut archidiaconus : et dedi ibi unam casam, prope ipsa ecclesia, quam emi de hominibus de Bevazia-no. De ecclesia autem S. Peregrini, quam Gradisiani in illorum peccato fundamenta everterunt pro timore Fran-chorum, nos, Deo jubente, a fundamentis reedificavimus eam; scolas, mansiones et porticus in honore edificavi-mus. Ecclesia autem S. Joannis maior tota erat inusta, et scola in ruinis posita, quia et ego, nec alii introire [potuimus], ubi et ante habuit traves 18: ego autem feci venire magistros de Francias, misi ibi traves XXX (De-sunt hic multa). Monasterio sanctae Dei genitricis Mariae in insula Barbinio dedi argenti lib. 30, navem cum omni armatura sua, grani modia centum; misimus ibi presbyteros et cleri-cos, qui ibi Dominum coeli quottidie laudant. Monasterium sancti Iuliani in insula, quod in ruinis positum erat, edi-ficavimus; misimus ibi presbyteros, et dedi illi argenti