18 Hoc tantum prostrati deposcimus, ut, quia, misericordia Dei circa sanctam rem publicam operante, in meliori statu Italiae partes, laborante fideliter glorioso Romano patricio, dignanter perduxit, et credimus nos celeriter, devictis gentibus, ad pristinam libertatem reduci, cesset violentia militaris, quam vestro felicissimo tempore Deus fieri non permittat, sint induciae, et cum iussione sacratissimi imperii vestri parati erimus ad pedes vestrae pie-tatis occurrere, et nostrae fidei atque communionis plenam reddere rationem. Nam, cum quo nobis ipsa causa est, et quem in communione vitamus, iudicem experiri non pos-sumus. Quod etiam sacratissimis legibus vestris statutum est, nullum posse iudicem esse in causa, qua adversarius comprobatur. Sed, sicut semper Deus praesentia christia-norum principum intentiones ecclesiasticas sedare dignatur, hoc et nunc fieri supplicamus. Etenim, si aliter, clementissime domine, actum fuerit, ut archiepiscopum nostrum, quod absit, ad Romanam contingat violenter exhiberi ecclesiam, spes iam nulla erit conservandae iustitiae, sed tantum pondus gravissimae violentiae. Suggerimus etenim, pie dominator, quia tempore ordinationis nostrae unusquisque sacerdos in sancta sede Aquileiensi cautionem scriptis emittimus studiose de fide ordinatoris nostri, nos fidem integram sanctae rei pu-blicae servaturos. Quod ipse novit Dominus nos fideliter toto corde et servasse, et hue usque iugiter conservare. Si conturbatio ista et compulsio praesentibus iussionibus vestris remota non fuerit., si quem de nobis, qui nunc esse videmur, defungi contigerit, nullus plebium nostra-rum ad ordinationem Aquileiensis ecclesiae post hoc patietur accedere, sed quia Galliarum archiepiscopi vicini sunt, ad ipsorum sine dubio ordinationem aceurrent, et dissolvetur metropolitana Aquileiensis ecclesia sub vestro imperio constituta, per quam, Deo propitio, ecclesias in gentibus possidetis, quod ante annos iam fieri coeperat, et in tribus ecclesiis nostri concilii, id est Beconensi, Ti-burniensi, et Augustana Galliarum episcopi constituerant sacerdotes. Et nisi eiusdem tunc divae memoriae Justi-niani principis iussione commotio partium nostrarum re-