03 quam aliquis vim tulit inter vicora, nisi secundum con-suetudinem parentorum nostrorum. « V. capitolo : De vineis nunquam in tertio ordine tulerunt, sicut nunc faciunt, nisi tantum quarto. «VI. capitulo: Familia ecclesiae nunquam scandala committere adversus liberum hominem, aut cedere cum fustibus, etiam nec sedere ante nos ausi fuerunt : nunc autem cum fustibus nos cedunt, et cum gladiis sequuntur nos. Nos vero propter timorem Domini nostri,non sumus ausi resistere, ne peiora accrescant. « VII. Quis terras ecclesiae femorabat, usque ad ter-tiam reprensionem nunquam eos foras eijciebat. «VIII. Mare vero publica, ubi omnis populus com-muniter piscabant, modo ausi non sumus piscare, quia cum fustibus nos cedunt et retia nostra concidunt. « IX. capitulo, unde nos interrogastis de justitiis Do-minorum nostrorum, quas Greci ad suas tenuerunt manus usque ab ilio die, quod ad manus Dominorum nostrorum pervenimus, ut scimus, dicimus veritatem. De civitate Pollensi solidi mancosi sexaginata et sex; de Ruvingio solidi mancosi quadraginta; de Parentio mancosos se-xaginta sex; Numerus Tergestinus mancosos sexaginta; de Albona mancosos triginta; de Pedena mancosos vi-ginti; de Montona mancosos triginta; de Pinguento mancosos viginti; cancellarius Civitatis novae mancosos duo-decim. Qui faciunt insimul mancosos CCCXLIV. Isti solidi tempore Graecorum in palatio eos portabat. Postquam Joannes devenit in ducatu, ad suum opus istos solidos habuit, et non dixit pro justitia palatii fuisset. « Item habet casale Orcionis cum olivetis multis. « Item portionem de casale Petriolo, cum vinceis, ter-ris, olivetis. « Item omnem portionem Iohannis Cancianico, cum terris, vineis, olivetis et casa cum turculis suis. « Item possessionem magnam de Arbe cum terris, vineis, olivetis et casa sua. « Item possessionem Stephani, magistri militum. « Item casam Ierontiacam cum omni possessione sua.