398 dicto festo cum multis nobilibus de Creta et ascendisset palatium ubi ornnes biberunt qui voluerunt, habuit dicere dum fieret mentio de domino Marino Faletro : Quid dicitis vos de domino Marino Faletro ? Ipse fuit intimus amicus meus et reperi me quando fuit factus dux. Si ego reperissem me quando occurrit illud factum et ipse mi-sisset pro me et dixisset : Petre, ego volo tibi dare Vallem Mareni et facere te magnum, qualiter potuissem dicere de non ? Et postea dixit : vere, si ego fuissem ibi et ipse misisset pro me illa hora, ego fecissem statim sibi venire ducentos homines et si dixisset mihi .... una die ante, ego fecissem sibi venire mille. Item venit ad notitiam Ducalis Domimi quod elapsis octo men-sibus vel circa post praedicta, ipse Petrus Baduario tum ducha Cretae dixit ore suo quod frater Catarinus iverat pluries ad eum dominum Petrum Baduario, dicens : Domine, vos possetis esse Dominus ad bachetam de civitate Venetiarum quia facerem vos habere Ilm, IVm, et quot homines velletis, et quod ipse s. Petrus Baduario tunc responderat quod nolebat. (La sentenza è a pag. 108 t.°).