397 X. Sulla congiura di Mariti Falier. Misti Consiglio X, p. 91 (27 Januarii 1360-1). Marino Grimani Duchae Cretae ao Yictori Trevisano consiliario suo. Ad audientiam nostram nuper pervenit quod nob. vir Petrus Baduario miles, olim ducba Cretae, dum esset in dicto regimine usus fuit verbis inhonestis et injuriosis contra honorem et statum nostri dominii, sicuti contineri videbitis in cédula presentibus inclusa quam mittimus ad informationem vestram. Et super inde sunt nobis producti testes scientes praedicta infrascripta. Quare mandamus vobis cum nostris Consiliis Minori et de X, prohibentes quod nullo modo nobilis vir Bernardo Sanuto alter consiliarius sit huic examinationi, quatenus quam caute et secrete poteritis et habentes haec secre-tissima penes vos, debeatis dictos testes super inde examinare, delato cuilibet eorum sacramento de veritate dicenda. Et facta exami-natione praedicta quam cito poteritis remittatis nobis dieta eorum sub bulla et sigillo vestri regiminis ut fieri possit quod sit honor noster. ... et equitatem. Ultimo Januarii. Nomina testium = s. Petrus Landò = s. Jaeobus Delfino = s. Andreas Pantaleo = s. Bartolornaeus Moro = s. Nicoletus De-labado. Missa fuit una manus dictarum literarum per Donatum Man-zamosto. Missa fuit secunda manus per navem Bendollani. Tenor cedulae : Ad noticiam Ducalis dominii pervenit et super inde debent exa-minari testes nominati. Quod dominus Petrus Baduario miles existens ducha Cretae primo anno sui regiminis in festo Sancti Lazari dum venisset a Vol. HI. 51