562 Declaravimus nulla, ut factum fuit ab Innoc. Ili, (et tunc, adhibitis ocularibus, legit et papiro decretum Innocentii III, quo declaravit nullam quandam rConstitutionem factam ab imp. Constantino, in qua prohibebat bona stabilia transferri ad ecclesiam) et ista sunt statuta tirannica secundum Hostiensem ; privilegia vero, quib. nituntur procedendi contra clericos.sunt duo, quorum non exhibent originalia et sunt restricta ad tria capitula ; criminis lesae majestatis .... et sodomiae : duo vero Innocentii 8.° et Pauli 3.tii sunt localia, et restringuntur ad civitatem et dioecesim Venet., et quod procedat una cum Patriarca, ipsi vero ad omne dominium extendere volunt ; sed quod magis dolendum, procedunt etiam in causis, in quibus fuit a judicibus ecclesiasticis praeventum, ac etiam contra Episcopos. Quare non putavimus diutius toleran-dum, sed ad deelaratoriam,censurasque procedendum duximus, reservando nobis facilitatela procedendi ad acriora, ut ecclesia et majo-res nostri consueverunt, mitius tamen agendae 24 dies ad resi-piscendum eis assignavimus, quibus elapsis post triduum civitatem et universum eorum dominium (si tamen ; dominationibus vestris videbitur) ecclesiastico interdicto supponimus. Deus seit nullis passionibus nos adductos fuisse, sed tantum honorem Dei, liber-tatem ecclesiasticam, et hujus sanctae sedis auctoritatem prae oculis habuisse. Quibus dictis vertens se ad seniores : Pinellus card.li3 (Comus enim decanus, senio et femoris dolore, ut mihi ipse dixerat, diu vexatus, ante discesserat) dixit, non possum non im probare ea quae a Yenetis facta sunt, et bene factum fuisse 24 dies eis assignari : ita n. memini factum etiam fuisse tempore Sixti Y. contra Henricum III Franc, regem; et ipse ego assentior. Asciilanus card.1« nihil dixit, sed tamen simpliciter annuendo, assentiri visus est, non sine admiratione multorum ; sed quidam dicebant, ita etiam fecisse quando Clemens Vili Caesarem estensem excommunicavit, audivi tamen a quodam Cardinali dixisse, assentior opinioni Sanctitatis vestrae. Veronensis ita submisse loqui cepit, ut quaedam non omnia percipere potuerim, sed magno affectu aliquando etiam vocem extol -lendo, ac lachrimis sententiam suam dixit, quae in summa ut etiam a quibusdam audivi, haec fuit. Laudavit zelum pietatis Sanctitatis Suae pro tuenda liberiate et jurisdictione ecclesiastica, laudavit etiam ipsius caritatem erga Venetos ipsos hortando, admonendo,