I. Sull' Interdetto (1). Die 16 aprilis 1606 feria 2.a Congregato senatu, loco et more solito in Consistorio secreto, et auditis in sede omnibus Cardinalibus, clauso hostio Sanctis-simus dixit : Venerabiles fratres, omnem adhibuimus diligentiam per nos ac per nuncium nostrum, ut Veneti revocarent partes, et clericos carceribus dimitterent ; expectavimus per plures menses Oratores, et nihil aliud adduxerunt, quo ostenderent hoc jure facere potuis-se, et quatenus essent dubia, declaravimus esse contra liberta-tem ecclesiasticam. Partes autem sunt, ut alias diximus : quod bona emphiteotica quomodocumq. ad ecclesiam devolvantur etiam per lineam fìnitam, nullo modo ecclesiae uniri et incorporari pos-sint, sed personas laicas investire et permanere debeant penes laicos ; quod sine eorum licentia ecclesiae aedificari non possint, quod bona stabilia non possint personis ecclesiasticis vendi, donari, legari, et eo casu vendi debeant sub poenis etc. quae partes sunt contra jus comune turn pontificium, turn imperiale, ut in Concilio Romano celebrato sub Symmacho papa et concilio Lugdunensi sub Greg. X in congregationibus seu Conciliis Constantiensi et Ba-siliensi, ia quibus, hujusmodi leges fuerunt reprobatae, ita fuit de-claratum contra Henricum 2.m, contra reges Castellae, et alios reges "Carolum 2.m et Carolum 4.“ Scimus 'nonnullos doctores can.cos defendere hanc constitutionem, ne bona stabilia transeant ad Ecclesiam, sed sunt admodum pauci, et loquuntur contra com-munem sententiam . . .. ( (in margine) his desunt 5 dam quae non audivi ]. (1) Diamo qui esteso questo importante documento che trovasi nella filza Roma 1799 presso il cav. Cicogna , e fra le Memorie di fra’ Paolo N-. 3 all’ Archivio generale. Vol. VII. 71