564 Montelparus. Laudavit Sanct.mi sententiam et approbavit, qui-bus autem verbis ago non audivi. CM Cecilia, optime effusius dixit, doluit, horum temporum conditionem, dixit putare ae Sanct.tem suam necessitate eogi ad ista remedia, cum etiam sint aliis exemplo, et cum libertas ecc.ca et sedis apostolicae auctoritas et majestas destruatur ; laetari se Sanc.em Suam in hoc humani nihil habere, sed omnia ad honorem Dei et eccl. libertatem et dignitatem referre. Justinianus, ex his quae per Sanc.tem vestram tam docte, tam prudenter et tam dare dicta sunt, deveni in sententiam Sanc.tis vestrae ut omnino in hac Yenetorum causa ad ulterior» procedatur ; sumus autem in materia notoria notorietate facti permanentis, adeo ut alia probatione non indigeat, et ita etiam dare in notorietate juris, ut ita dicam, ut clarissime dici possit, esse contra libertatem ecclesiasticam. Quod enim attinet ad capturam clerico-rum in dignitate ecclesiastica constitutos, cum ipsi privilegia non observaverint, et fines eorum excesserint, non video quae excusa-tionem afferre possint Veneti, quin excommunicationem incurrerint, quo vero ad partes seu leges de illa disponente circa bona emphi-teotica. quoe nen possint in casum comprehensum in investitura consolidari cum directo dominio, cum id sit contra pacta et consensus partium, et debitum est, quod potius dicenda sit pars et lex iniustissima et contra jus gentium, quae quod mereatur legis nomine nuncupari, prout etiam illa de non aedificandis ecclesiis, quos neque infideles numquam fecerunt etiam barbari, nisi aliqui tiranni et qui ab ecclesiastica ditione defecerunt, et illam persecuti sunt, et de istis duabus legibus nullum doctorem inveni qui pro venetorum sententia teneat. De alia autem lege circa alienationem bonorum laicorum in clericos et ecclesiam doctores in multis locis tractant, et aliqui sed paucissimi et ex levissimis rationibus moti pro Veuetis tenent, sed antiquissimi doctores contrariam sententiam tenuerunt et optime rationibus respondent pro contraria parte adductis, adeo ut pro ecclesia stet comunis opinio tam Canoni-starum quam legistarum et hanc secuti praecessores Sanc.tis vestrae et concilia et imperatores sunt, adeo ut multoties leges similes latae annullatae et irritae declaratae fuerunt, et postquam B. V. Venetos paterna et litteris et verbis monuit et ex charitate paterna per menses expectavit, ita Oratorem ordinarium pluries audivit, et extraordinarium benigne excepit, petit, ut ostenderet rationes et