566 delitas, sed pietas atque sincera charitas, cum sic occidendo salvat, quod eo modo sinendo perierat ; est excommunicatio, ut Nicolaus S.mus papa docet, non ad occidendum venenum, sed ad sanandum aptatum medicamentum ; sic et videmus amare patrem vincula quibus ligatur a medico fili us frenesi laborans, sperans iisdem posse curari. Perge ergo S.me P. quod caepisti, in quo non est, qui te redarguere possit nimiae celeritatis, cum dicat Apostolus ad Co-rinthios scribens, ecclesiam in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, in promptu bic ille faciendum praecipit ; tua vero Sanc.tas in hoc diutius est immorata, scribens saepius, dilationes iterans in hanc usque diem. At vero (ut verum fatearj multo spi-ritu (dicam cum Apostolo) superabundo gaudio, videns in hac ultima mea senectute in sede Petri sedere Gregorium, sedere Alexan-drum hoc scilicet praecipuos vindices collapsae penitus ecclesia-sticae libertatis ambos ex senensi Metropoli vocatos ad cathedram Petri, unde V.« S.tas originem ducit, quarum alter expugnavit Heuricum perversissimum imperatorem, alter vero mira constantia resistens Federicum penitus superavit, idem tibi certamen modo ineundum. Buina haec in manu tua, sic dicam cum Isaia, erige collapsam, protritam sepultamq. Ecclesiam, certa paratur tibi victoria, etenim nobiscum Deus. Verbum Christi est : portae inferi non prevalebunt adversus earn ; positus es in Ecclesia successor Petri, ut in te promissiones ipsi factae perveniant et firmentur : de te puta dictum illud Ezechielis : dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum ; posui faciem tuam ut petram durissimam ; et quod dictum est Hieremiae: posuit te ut columnam ferream et murum aeneum : memor esto te in eccclesia positum, petram, in quam omnes, qui offendunt, con-fringentur, tu vero semper permanebis illaesus, coniunctus cum Christo, qui per te pugnabit et vincet. Blanchettus. Non possum non dolere his temporibus Sanct. Suam coactam esse ita contra Venetos agere, sed cum agaturde li-bertate eccl.a et honore Dei approbavit omnia. Mantica dixit hanc causam esse gravissimam, in qua agitur de libertate eccl.a pro qua sanguinem profundere parati esse debemus ; dixit quaedam supra capitibus et laudavit quod assignando 24 dies non possunt conqueri, quod prancipiti processu contra ipsos sit actum.