393 Haec omnia Nos Vitalis Faletro Dedoüis divine gratie lar-gitate Venetiar. Dalmatiae atque Croatiae dux et imperialis Pro-tosevaston plurimum animad vertens, et tantas hujusmodi utili— tates perpendens, vera haec instruente nos ratione, accensus a-more et communi honore patriae nostrae uno etiam amore Dei et securitate inde transeuntium, ne a multorum calliditate et in-sidiis latrocinia, que sepissime ibi fiebant, ulterius exercerentur, set secura nostris et omnibus via transeundi liaberetur. Insuper etiam videm quorundam intollerabiles oppressionea querentium sub potestate nostra et nostri tranquilli juris virtute quiescere et unanimiter nobiscum morari, nostro proprio expendio et pretio, castrum, quod vocatur Laurentum, aedificari a fundamentis et construí cum universis munitionibus suis jussimus, petentibus et rogantibus nos Petro Presbytero et nunc Plebano et Petro Gratulo, Michaele Martino Berengo, Ubaldo, Joanne Gastaldione, Bonaldo, Dominico, Petro Patavino, Crispino, Dominico Zenone, Alberico Arterano, Dominico Berengo, Ursone, Petro Vitale, Andreas, Mauritio, et alio Mauritio, Dom. Leone, Lupiseno, Adamberto clerico, Petro Siniverto, Petro Juliano, Georgio Gi-rardo, Joanne, Adam diacones, Adam Patavino, Friderico, Vidone, Andrea Martino, Dominico et alio Dominico, Johanne Gafarello, Joanne, Johannes Diacono, Maini'redo, Lugano diacono, Pagano, Benedicto. Quo circa nos praenominatus Vitalis Faletro Dei gratia dux, una cum Petro Baduario venerabili nostro Gradensi patriarcha, et cunctis nostris episcopis et judicibus nec non cum nobilibus principibus nostris et populo Venetiarum cum nostris successo-ribus, vobis totis suprascriptis castellanis et caeteris omnibus, qui ibi venturi sunt, et vestris beredibus et successoribus ad porpetuum retinendum et possidendum ad nostram nostro-rumque successorum perpetuam fidelitatem totum predictum castellum concedimus, et damus, secundum q. firmat cum omnibus suis pertinentiis in uno capite in Atice et in alio capite, quantum nostra pertinentia elongatur, uno latere firmante in Argado et in capite Deosa, nnde ^solitus est transitus navium, et inde in antea quantum nobis pertinet, quod juste dare possi-mus ; et alio ejus latere firmante in Boscho nostro, quem vobis sic damus ad utendum et fruendum, quatenus et haeredes et pro-heredes vestri habeant ad nostrum, nostrorumque successorum venatum semper permaneat. Hoc autem praedictum castellum 50