365 simi imperatoris aug. — Inquirinus notarius ad vicem Liutu-vardi archicancell. Data VI. Id. mai anno Incarn. Dn i DCCCLXXXIII indict. I. Anno vero imperii domni Karoli in Italia III. in Fran-cia II. Actum Mantua in Dei nomine feliciter. Amen. VI. ( a pag. 208 ) 891. Diploma di Guido Imperatore a Pietro Tribuno. In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Vido gratia Dei Imperator Augustus. Dignum est, ut celsitudo imperialis quantum ceteros honoris, et potestatis fastigio antecellit, tantum erga omnes pietatis suae munus impendere satagat. Igitur omnium fidelium S. Dei Ecclesiae nostrorumque presentium scilicet et futurorum comperiat magnitudo, quia Petrus Venetiae Dux per legatos suos Dominicum N. Presbiterum et Cappellanum suum Mauricium quoque, atque Vitalem Veneticorum nostram depre-catur est clementiam, ut ex rebus sui Ducatus, quamque est suam proprietatem, quam in Venetia obtinere videtur, vel quae infra dictionem Imperii nostri, sita esse noscuntur, ei confirmationis nostrae praeceptum fieri juberemus, per quod ipse, suique heredes ac Patriarcha, Pontifices, Abbates, atque Populus sibi subjectos, sibi debitas res absque cujuspiam contrarietate, seu refragatione retinere quivissent, quemadmodum temporibus boni predecessoris nostri Caroli Imperatoris per decretum cum Gre-cis sancitnm possederunt ; petiit etiam Celsitudinem nostram, ut in quibuscumque partibus, ac provinciis Regni nostri quis-piam Veneticus esset, sui potestati maneret subjectus, atque omni fide, vel obedientia submissus ; cujus petitionibus (ut nobis coelestis suffragatio copiosior adsit) libenter acquiescentes, hos excellentie nostre apices decrevimus fieri, per quos statuentes deceminjus, ut nemo ex nostro regno in finibus Civitatis novae, vel Milidissae, sive in villa, quae dicitur Caput ageris, vel in