367 et omnia, quae superius dicta suut observare neglexerit simili-ter centum libras auri componat, salva ex omni populo Veneti-corum debita obedientia et singulorum hominumj justitia, atque querela. Pòrro ut hoc verius ' credatur, diligentiusque observetur propria manu firmavimus, et annulo nostro jussimus sigillari. Signum D D. Guidonis^S.m» Imper. Augusti. — Moronius Presbiter, et Not.s ad vieem Helbantj Archi Cane, recognovi. — Data XII Kal. Julias Auno Incarnationis Dom. DCCCXCI Indict. VIIIII Imperii D. Guidonis Ser.mi Imperat. Augusti. — Actum Papiae in Dei Nomine. Dal libro Blancus all’ i r. Archivio di Casa, Corte e Stato. VII. ( a pag. 229 ) 933 Patto di Wintkero marchese d’Istria (dal Trevisaneo). In nomine etc. Regnante Domino nostro Tigone ser. Rege anno septimo, Lothario vero filio ejus in Dei nomine regnante anno secundo, duodecima mensis die martii, indictione sexcta. Acto Rivoalto. Cuna nos Victkerius et homines nostri invasimus res, proprietatem de Patriarcato vestri Gradensi, S. Ermachora, quas in finibus Pollanae et Istriae habet, et similiter res Palatii vestri Vénetiarum, et de Episcopato Venetiarum, quas ipse Pala-tius, et sui Episcopati in Polla, et in omnibus finibus Istriae habet, et debita que Istrienses ad Veniticos solvere debeant, de-tinebamus, ut justitias minime invenire poterant venetici, et supraposita eis per Civitates imponebamus, etiam naves eorum comprehendimus, et depredavimus, et homicidia in Veneticos fecimus, ut maxima lis inter nos, et Venetos accrevit propter hoc malum, quod in Veneticos exercuimus, Dominus Petrus glo-