357 in finibili vestris Venetiarum factus fuerit, personam ipsam, que in capite fuerit ad eandem malitiam fatiendam, intra sexa-ginta dies parti yestrae tradatnr, et omnia, que fuerint, in du-pluin restituantur, et si ipsum duplum vobis non composueri-mus, aut si personam ipsam manibus vestris non dederimus iu-fra sexaginta dies pro unaquaque persona, que ipsa malitia perpotriverit, auri solidos quingentos componamus. Et volumus, ut omnes homines vestros, postquam pactum anterius factum fuit Ravennae, qui ad nos confugium fecerunt, si eos invenire potuerimus, ad partem vestram restituamus. Similiter repromit-timus Vobis, ut homines chriatianos de potestate, vel regno do-minationis veatrae scientes non emamus, nec venundamus, nec quolibet ingenio transponamus, ut captivitatem patiantur, aut eos suus dominus perdat, sed neque aliquem christianum alicui qua-libet occasione transponamus ad hoc ut propterea in potestate pa-ganorum deveniat, et ai invenerimus, quod aliquis eos in ducati-bus nostris adduxerit, modis omnibus ad partem vestram redda-mus ; qui ipsa mancipia Christiana adduxerit venundanda, et o-mnia, que secum adduxerit, ipse qui eos apprehenderit, habent concessa. De Captivis vero si inventi fuerint in ducatibus nostris, ipsa personas, quae ipsos captivos transposuerint cum omnibus rebus, et iamiliis ad partem vestram reddamus, et si hoc factum non fuerit, tunc prebeat sacramentum judex loci illius, ubi ipsa mancipia requiruutur, cum quinque electis, quales pars vestra elegerit quod ea mancipia illic non fuissent suscepta, nec inda transposita. Et hoc spondimus ut quicumque post renovationem hujus pacti confugium fecit parti vestrae reddantur. Si autem aliquam scamera, aut hostis, vel qualiscumque persona per fines nostros contra vos ad vestram lesionem, vel ad vestra loca venire templaverit, et ad vestram (sic) pervenerit notitiam, mox sine aliqua tarditate vobis nunciamus, ita ut per nos nullam lesionem habeatis. Et hoc statuimus, ut quodcumque mandatum Dn i Imperatoris Lotharii clarissimi augusti, vel missorum ejus vobis nunciatum fuerit inter utrasque partes ad vestrum solatium navali exercitum contra nos (sic) generationes Sciavor, ini-micos scilicet vestros, in quo potuerimus solatium prestare de-beamus, absque ulla occasione ; spondemus quoque ut nullum