485 Feltri, Civitatis Belluni, Cenetae, Patin ae, Brixiae, Bergomi, Casalis majoris, Soncini, Platinae, S. Johannis in Cruce, ac reliquorum ca-strorum, locorum et passuum in territorio Cremonensi nostro situa-torum(l) et S. R. Imperii Vicario Generali, fideli et sincere dilecto, gratiam Caesaream, et omne bonum. Quodqne (2) summi provi-dentia Principis nihil in orbe sine maxima causa propriaque ratione disponat, sintque adeo incomprensibilia ejus judicia, ut humanae naturae conditio insufficiens non tantum in cavisiĀ» rerum indagan-dis deficiat, sed in ipsis etiam vix sufficiat admirari, vere cogno-scimus (3), quod vie ejus sunt misericordia et veritas, et quod homines cooperatores ejusdem ab Apostolo nuncupantur, Nos etiam quos Divini altitudo Consilii, licet immeritos, voluit sublimari, ut ad comoda singulis provisionibus (4) presidia adaptemus, secundum temporum (5) qualitatem, tales quidem qui nobis et sacro Imperio in partem sollicitudinis concurrere possint, cupimus invenire. Sane considerantes quod Sacrum Romanum Imperium in partibus Ita-liae nostrae non mediocrem ecclipsim hucusque est perpessum, et quod nefandi hostis antiqui nequitia, qui semper quaerit ut noceat et in circuitu ambulat et offendat, in plerisque Italiae locis (7) discordiarum zizaniam (7) seminavit, ingessit lites, com-movit scaudala, et odia grandia suscitavit, per quae nisi provisio debita fiat, periculosia (8) lapsus temporis sacro Imperio indubie imminebunt. Nos volentes insolentis bellagerentium, quibus Italia quotidie pessundatur providere (9) et obviare et juxta dictum prae-decessoris nostri, bella gerere, ut tandem possimus pacem gaudere, nobis tuam sinceritatem, et tuum attraximus illustre dominium, ut (1) Situatorum, nostro. (2) Quamquam. (3) Cognoscimus vere. (4) Provisionis. (5) Temporis. (6) Locis Italiae. (7) Csysania. (8) Periculosior. (9) Proinde.