488 hac die in antea fideles et obedientes erunt vobis Sereniss.0 Principi et D~no D~~no Sigismundo Romanorum Imperatoria semper Augusto, et quod consilium vel auxilium non dabunt, vel consentient contra statum, vitam, personam, et salutem et honorem vestros ; damna et incomoda vestra et Sacri Imperii avertent ; proditoribus ac rebellibus vestris et Imperii, non consentient ; immo Majestatem vestram in talibus, ubi scient, premunient (1) et defen-dent, et vobis pro viribus assistent ; et omnia et singula erga coronarci sacram (2) Imperii attendent, et efficaciter observabunt. Quae fideles Sacri Imperii (3) et Vassalli suo vero Domino Roma-norum Imperatori secundum sacras leges et laudabiles constitutio-nes jurare et praestare tenentur. Sic Deus eos adiuvet, et Sancta Dei Evangelia. — Quod quidem juramentum singuli Venetia-rum Duces semper post electionem et constitutionem suam nobis aut successoribus nostri» Romanorum Imperatoribus et Regibus pro se, ac prefato Illustri Dominio, per se aut procuratorem (4) legitiinum,, renovare tenentur. Dantes insuper ex nunc, et conce-dentes tibi et successoribus tuis Venetiarum Ducibus plenam, libe-ram et omnimodam auctoritatem, et jurisdictionem specialem ac generalem (5), gladii potestatem, merum et mixtum imperium, vice (6), nomine atque aucthoritate nostris in praefatis civi-tatibus, territoriorum, districtuum, et pertinentiarum ipsorum limitibus, circumferentiis et sitibus eorum, per vos (7) alium, seu alios, cui, vel quibus hoc commiseritis exercendum ; et ut etiam apud vos, vestrum, seu vestros Commissari os merum et mixtum Imperium, jurisdictio sive contentiosa, sive voluntaria, in praefatis civitatibus, territoriis, districtibus et perti-nentiis ipsorum (8), ac incolis, suhditis, et hominibus ibidem cujuscumque status, praeminentiae, vel conditionis existant, (1) Fideliter premunient. (2) Saoram Coronam. (3) Aggiunge Vicarii. (4) Aggiunge Suum. (5) Generalem et specialem. (6) Vice et auctoritate atque nomine. (7) Vel alium (8) Ac subditis, incolis.