4'j‘2 concessa et habita fuerunt a Dno Imperatore, quarum unum bulla aurea, alterum vero cerea munita sunt, patet in Commemoriaìi 13 a carta 24. Franciscus Foscari Dei gratia Dux Venetiarum etc. Universis et singulis ad quos praesentes advenerint facimus manifestum, quod cum Yir Nobilis Marcus Dandulo Miles, Orator, Sindicus et Procurator noster ad Serenissimum Principem et Excellentissi-mum Dominium Dn~m Sigismundum, Divina favente dementia, Romanorum Imperatorem semper Augustum, ac Hungariae, Bohe-miae Regem 111-mum, habens a nobis ad infrascripta plenissi-mam libertatem, fuerit a praefata sacra Majestate nomine nostro solemniter investitus de Terris, Castris et locis Imperii, quae per nos et nostrum Dominium ad praesens tenentur et possidentur, sicut per patentia privilegia super inde confecta luculentius appa-ret ; feceritque et praestiterit dictus Orator noster suae Majestatis pro terris et locis praefatis tantum fidelitatis debitum juramentum in forma, qua in eisdem Imperialibus privilegiis de verbo ad verbum contenta et expressa est ; item fecerit praefatus Marcus Orator noster promissionem et obligationem, quod praelibato Dfio Imperatori, et successive futuris Romanorum Regibus et Imperato-ribus singulis annis in festo Nativitatis Dai nostri Jesu Cristi pro honorantia et recognitione superioritatis Castrorum, Terrarum et locorum supradictorum, de quibus tamen a sua Majestate investi-tionem, ut praefertur, solemniter habuimus, dabimus seu transmit-temus unam petiam panni aurati valoris Ducatorum mille, aut aliam rem hujus equivalentiae ad libitum et voluntatem Majestatis suae suorumque successorum. Nos volentes, sicut conveniens est, omnia quae idem Marcus Dandulo Orator, Syndicus, et Procurator noster in praemissis gessit atque promisit, libere, reali-ter, et cum efficacia adimplere, harum serie declaramus, quod praefatum fidelitatis juramentum et omnes partes in eo conten-tas, nec non praelibatam annualem promissionem honorantiae acceptamus, approbamus,, ratificamus, et emologamus ; et dictum juramentum nos et successores nostri, futuris Romanorum Regibus et Imperatoribus praestare et renovare promittimus, ipsa-que omnia superius contenta, firma, rata et grata habemus, et recta intentione pro nobis et nostro dominio ac n—ra Rtjipublica