547 Hii XI eligunt XLI. Qui eligunt ducem. Et omnes alii de aliis electionibus sunt XLI. Nota quod consiliarj omnes vadunt ad domum domine ducisse ibique accipiunt sibi iuramenta servande promissionis in quantum ad eam spectat. Et oancellarius vadit seenni. Et accepto juramento domina ducissa dat cuilibet consiliarorum unam bursam pulcerimam laboratam ad aurum. Et Cancellano unam. Consiliarj etiam eum bucentauro vadunt pro ducissa quando debeat venire ad palatium eamque horiorifice in sede bucentauri conducunt ad palatium sequentibus eam artificibus cum barchis et burchiis in magno et solenni gaudio. Et eo die fit solenne prandium publice et invitantur artes. Et intrat ducissa per ho-stium majus ecclesiam sancii Marci pergens ad altare et ofierrens ibi libras decem ad grossos. Et postmodum egreditur per illud de sub porticu palatii et vadit ad salam dominorum de nocte ibique sedet in cathedra. Et Consiliarj eam ibi cum dominabus dimittunt. Et aliquando non vadit ad salam sed ascendit superius quia tanta est moltitudo quod transire non potest. Scole terre veniunt ad ducem singule cum gaudio et festivitate ad honorandum ducem. Alii equites et induti. Alii aliter ornando se ad eorum libitum. Accipitur juramentum fidelitatis ab omnibus de terra. Et mittitur ad terras a Grado ad Caput aggeris pro juramento fidelitatis. Et ambasciatores mittuntur usque Veglam qui accipiunt ab omnibus terris juramentum sutim et dant unum vexillum sancti Marci cuilibet ipsarum terrarum.