544 tes deauratam vadunt seorsum ad sedendum, alii vero non habentes abeunt et reoipiunt in manibus a puero unus alius consiliarius et caput ballotas predictas. Quibus expeditis dicti novem electores intrant cameram et consiliarj IIII scilicet ad minus et duo capita vadunt ad eos et faciunt sibi legi suum capitulare ut faciant bona electionem de melioribus legalioribus et utilioribus pro bono Statu Venetiarum. Et postmodum iurant sic servare. Qui VIIII veniunt ad texeras positas in sinu maioris consiliarij quis esse primus debeat et quis secundus, et sic de singulis, quilibet enim accipit suam texeram de sinu et dat earn in manu unius alterius consiliarij qui earn apperit et dicit suum numerum. Et proiictis texeris dantur eius ■ ballote VIIII de tela signate aliquo signo quas eis dat maior consiliarius cuilibet suam sedentibus ipsis electoribus, et Consiliarius vadit dando suam cuilibet. Quo facto recedunt consiliarj et omnes et dimittunt electores facere suam electionem. Dictis tamen prius eis per maiorem Consiliarium audienti-bur aliis aliquibus verbis suasoriis ad bonam electionem. Ipsi autem electores non possunt recedere de sala nisi electione per-fecta nec aliquia potest sibi loqui nec ipsi aliis et propterea de-putantur sibi G-aataldio cum preconibus ad hostium salae ut ipsum teneant clausum nec sinant aliquem eis loqui et necessaria eis porrigant et ministrent, Et notandum est quod qui eat in una electione non potest esse in alia nisi de 41. Exceptis XI qui non pos-sunt esse de XLI. Ipsi autem IX electores sic in camera remanentes eligunt XL de XL parentellis de corpore Rivoalti per VII eorum in concordia ad minus. Quibus electis notiflcant consiliariis et capi-tibus. Qui statim mandant vocari maius consilium quo veniente leguntur electi in cathedra ad unum ad unum scilicet lecto uno dicitur quod vadat in cameram et postquam fuerit in camera le-gitur alius et vadit in cameram et sic de singulis. Et si aliquis non esset in consilio unus consiliarius et unum caput vadunt pro eis et ad palatium conducunt non recedente consilio: et hoc fit lectis omnibus in consilio quia tunc mittitur pro illis qui defi-ciunt. Et si quis esset infirmus qui venire non poaset dicti VIIII eligunt alium amplius inter eos texeris non projectis sed nominat ille qui sequebatur ultimo nominantem.