— 325 - accingebant itaque vi ri bus animis clerus et populus pluribus instrumentis veioulorum scilicet funium boum pariuin multitudine utentes. ceperuntque validis nisibus sudare peetoribus et brachiis . ut arcliam cum ignoto dono ad mare denuo revocarent . et suo velie a complacita loca protraherent. Sed quia omnipotens Deus . hanc in alium sui decoris locum mansuram esse disposuit que nuper levioribus pennis . super fìuctuantia freta nataverat . tunc tanta tenaeitate extitit poderosa . imo ita mansit . ut quemadmodum terre radicibus afixa . nullatenus ab ilio ingenti agmine valuisset evelli. Cunque ad bas difficultates laborare cessarent. operculum quod archam pretexerat . ut quod interius baberetur . aspicerent . sublevare nitebantur . Sed neque hoc agere omnimodo potuerunt . Cum tandem nec quicquam circa hec studia laborarent animi rationem nimia stupefacta vespe-rascente die ad propria redierunt . archa vero in eodem tumulo immota permansit . Post hec denique nocte insecuta quedam religiosissima vidua . astuta . die noctuque ad dei oraculum instanter permansura infra prefactum castrum babebatur . Que vero fertur vidisse sanctissime dei virginis speculum et in ipsa visione ita locutus est quidam dicens . Quare tantum moraris inulier . Ecce oratio tua ascendit ad supernos . sed festinanter surge . et descende ad inferiorem locum ubi marmorea archa requiescit . et adhibe tecum vaccas duas iuvenculas que tibi per dei misericordiam concesse sunt . ut verum sit quod dictum est. virgo virginibus deportatur . Et cum veneris ubi inmensum videbis honus . non titubes neque timeas . Sed vocibus eximiis . dei immensi auxilium proclama et has iuvenculas ad submoven-dum marmoreum pondus levitar iunge . atque iungendo deum qui potens et fortis est exora ut per merita sacratissime virginis et martiris Christi eufemie intrinsecum latentis ad proximum requiei locum deferendum sua dextra sublevet . His et aliis multis quasi per somnium auditis religiosissima mulier celeriter expergefata . nihil comode hoc posse cogitans . sed provida et agnita ad omnia perficienda incessanter conata est. et accer-sito celestium virtutum . et terrenorum presidio et universo cetu fìebiliter postulato . cepit satagere qualiter predictam archam secundum visionem apud signatum locum deducere potuisset • Cepit ergo ambiguo conatu quedam artificia construere . Sed cum ad summovendum marmoreum pondus funibus precinctum