- 322 - VI. Translatio Corporis Sanctae Euphemiae. (Ex Codice Membr. ssec. XIII vel XIY in Archivio Capitali Rubini). Temporibus Decij *) cesaris imperatoris quibus innumera Xpianorum (Christianorum) multitudo circumquaque in universo orbe ad celestem patriam per diversa tormenta curebat . fuit quedam sanctissima mulier Eufemia nomine natione romana . que ex ipsius passionis istoria declaratur . cum annorum quin-decim passa multa corporis supplicia . et sic defuncto ejus corpore . anima est celesti» sedibus collocata . Hoc igitur inte-gerimum deo amabile corpus . a quadam religiosissima . in archa saxea quam dudum fabricare ceperat . bonorifice condidit. Sed incertum est utrum cogente pestifera persecutione acolarum desidia . pernraltorum temporum spacio arcba predicta cum venerando corpore . nec templi filmine extitit premunita . nec debiti honoris obsequio permulgata . sed quodam imani saxo superposita . et ex diviso modo exterioris saxi ardua superficies corporeis aspectibus apparebat. Illud inventi lapidis ornamentimi, quod. interius corruscabat. interioribus hominum lumilibus pate-scebat . Quod profecto . fieri nemo sapientium abter arbitrari potest . nisi quia illius civitatis incole . sive pro perfecte dei ignorantia . sive proborum actionum penuria . circa recta divi-naque lucis studia torpentes . hoc tanto lumine decorari nulla-tenus merebantur . Erat quippe illis egrotantibus fons proximus sospitatis. Sed medicine poculum querere nesciebant in ipsa preclari gurgitis unda. Avolutis tandem . ut diximus . annorum curriculis . quibus religionis illius cecitatis ad expetendum celestis medicaminis solatium non meruit excitari . Disposuit omnipotens deus lucernam . que diutius sub modio tenebroso tenebatur more inexplicabilis potentie sue humanis aspectibus reserare . ut sibi qui in sanctis suis semper est gloriosus in terris a mortalium lingnia honoris laudes excrescerent . cui in celis ■) Quel Decij è scritto in carattere diverso con inchiostro più. nero sopra una visibile raschiatura. Doveva essere Dani Diani. cioè Diocletiani.