— 381 — amicitise statura pervenire potuerint, in tempore quo DominusLeo-nardus de Trichano prelibati Pirani regimen prse manibus babebat. Qui in propria persona una cum Domino Almerico Pira-nensi Notario, qui tunc Gastaldionis officio fungebatur, in eodem loco de voluntate sui Comunis ad prsedictos Rubinienses causa componendse pacis venirent. In q. ; spiritu sancto cooperante Rubinienses cum Pyra-nensibus pacem perpetuo statuerunt tali modo, quod bomines de Pyrano pro restauratione suge destructionis bominibus de Rubinio XX marchas de argento ad carniprivium proximo ven-turum medietatem, aliam medietatem ad medium quadragesimse solvere per sacramentum teneantur. Pax firma durare debeat inter eos sub pena C marcarum; bomines de Rubinio sani et salvi in bonis et personis in Pirano et sub omni districtione sua fieri esse debent, bomines de Pirano in Rubinio et sub omni districtu suo simili modo sani et salvi in bonis et personis fieri debent sub preedicta pena. Si forte tempore aliquo homines de capite Histrise pro hac discordia exercitum adversus Rubinienses commoverint, Pira-nenses cum eis nullo modo venire debeant, si autem hoc tacere prsesumpserint prgedictam penam predictis componere debeant. Item si aliquo tempore vel comune vel divisim prselibatis Rubiniensibus, vel Rubinienses simili modo Piranensibus nocere temptaverint, jam dictam penam subjaceat. Item quod filii ft. mortuorum donec venerint ad perfectam etatem Rubinienses.....eos eandem pacem firmam per sacramentum sub eadem pena illibata servare cogant, et hanc pacem per sacramentimi jurare tenentur ex utroque loco se firmam illibatamque servare quilibet mansarius 5). Testes ab utraque parte rogati. Dominus Leonardus Detricano qui tunc potestatis pirani regimen habebat. Henricus de Venosto — Albinus de Sepa — Venerius de Carlo Ripotus de Parentia — Bertoldus Gastaldio de Rubinio — Inicus de Gralioto — Bernardus de Sibilia. ') I Mansari erano i proprietari diretti dell’ agro giurisdizionale dei due Comuni contraenti.