431 rare. Nos Jacobus Teupulo, Dei gratia, Veneciar. Dalmatie, atque Croatie dux, Dominus quoque quartae partis, et dimi-die totius imperii Romanie promittentes promittimus vobis u* niverso populo Veneciar. maioribus et minoribus, et vestris he-redibus, quod a modo in antea cunctis diebus, quibus Dnüs in corpore nobis vitam habere concesserit in Ducatus, nostri regimine Veneciar. regimen faciemus et statum observabimus bona fide, sicut nostri observaverunt predecessores. Studiosi erimus ad racionem et iusticiam omnibus, qui earn quesierint et queri fecerint exhibendä sine dilatione aliqua, bona fide, sine fraude ; et ad leges et iusticias complendas secunda usa factum et confirmatum olim, et de cetero confirmanda, que iudicio .Judicum fuerinl promulgate. Studiosi erimus bona fide similiter, sine fraude, et nullum amica vel inimicum iuva-bimus vel nocebimus in fraudem (1). De placitis autem illis, que ante nos venerint, nullum per fraudem aliqua dilatabimus, et si judices in proferenda lege discordes aliquando apparuerint, unde nos legem dicere debeamus in meliorem partem, que nobis videbitur secundum usum nos ponemus, et ubi usus nobis defecerit dicemus secunda nostram conscientiam sine fraude. Nullum servicium tollemus, nec tolli faciemus, et si per nos aliquis servicium tulerit, ex quo nobis notum fuerit, faciemus ipsu reddi bona fide sine fraude. Honorem autem, et proficuum Venec. consiliabimus, tra-ctabimus, et operabimus bona fide sine fraude. Et illam partem in consilio capiemus, que nobis magis racionabilis apparebit. Omnia quoque consilia secreta, que nos cB maiori parte consi-liarior. nostror. teneri iusserimus secrete tenebimus secunda ordinem, quem nos precipiemus. Et si in nostro tempore alicui persone, vel personis de habere, vel possessionibus, aut red-ditibus Communis Venetiar., aliquid datum, vel collaudatum fuerit, dacionem illam, vel collaudacionèm illam firmam non ha-bebimus, nisi prius pro maiori parte consilii maioris et mino-ris consiliata fuerit et confirmata. (1) Ut nullum amicum vel inimicum nrwn particularem Tiabeam. nulli {uva-bim. aut nocebim. ni8i R. P. causa. Cod. Cicogna.