4Ì1 poìitanos interesse election! et de Ecclesijs Vestre partis in electione esse non concedit. linde Procurator Ecclesiarum partis terrae Vestrae et Ecclesiarum Campi Nostri appellavit ad Dominimi Papam : quod electio non fiat sine his. Et tam ipse quarn omnes Barones et Francigenae, clerici, atque laici, conanlur de diminution« Vestra in facto Patriarcliatus. Sed pro Patriarca eligendo veneto, tam Capitulum San-ctae Sophiae (specialiter nostros Venetos) quam alia, que ad honorem et utilitatem vestram, et patriae nostrae, Nobis videntur, pro veneto Patriarcha eligendo, suscitare prout convenit, le-stinamus. Et ipsi Canonici veneti, qui sunt fere XXV integra-biliter ad honorem vestrum inanutenentur: et in veneto omnes concordantur. Et sciatis pro certo, quod nisi nos firmiter ad honorem vestrum super hoc saepe saepius stetissemus, de facili diminu-tionem Vos et patria nostra inde haberet. Tamen quidquid inde erit credimus, quod electio, sine questio, vel appellatio Romani ibit. Super quo Prudentia Vestrae Serenitatis provideat, et mittat ad Dominum Papam viros discretos et providos, qui super hoc ad honorem vestrum valeant tractare ; taliter ut quandocunque Nuncij de Capitulo et Vni versi tate Vestrae partis pro hoc facto ad partes illas devenerint, cum Consilio et auxilio Vestro ad Curiam Diii Papae descendentes, viam ad honorem vestrum, et totius Venetiae inveniant praeparatam : quia totum honorem quem in imperio habetis hunc esse computamus. Nos tamen hic tam super nos quam super alijs ad honorem Vestrum festinabimus studiose. Sciatis pro certo, quod Barones palam dicunt, et manife-stant quod ipsi juraverunt Domine imperatrici, et suis heredi-bus. Et quod pro certo dicunt quod iiabent pro Domino et Imperatore Philippum filium eiusdem Dominae Imperatricis (1). Et ipsum expectant venturum ad Romaniam usque ad primum venturum festum Nativitatis sancti Joannis Baptistae. Super quibus prudentia vestra secundum vestram discritionem provideat. (1) Che poi non accettò e fu eletto Roberto suo fratello.