430 ♦ X. (a pag. 213). Promissione del Doge Jacopo Tiepolo (1229). (Cod. DLI, ci. VII it. alla Marciana). Incipit prologus promissionis illustris Dni Jacobi Teupolo, Dei gratia Duois Venetie, Dalmatie, atque Croatie, et domi-nus dimidie, et quarte partis totius imperii Romanie, quam fecit populo Venetiar. pro Ducatu. In nomine Dni Dei Salvatoris nostri Jesu Xpl Anno Domini, millesimo ducentesimo vigesimo nono, mensis martii, die sexto intrante Ind.ne secunda : Rivoalti. Cum non de nostra fortitudine et prudentia, sed de sola pro-cessit dementia Creators in cuius arbitrio et voluntate universa sunt posita, quod ad ducalis culmen pervenerimus dignitatis. Vos hactenus in Ecclesia beati Marci Evangeliste Domini gloriosi, qui patronus noster et signifer est in omnib. aggregati quantam erga nos habueritis dulcedinem charitatis, manifestius ibi ac perfectius demonstrastis, cum ad prolatione elingentium nos vice vestra et nomine, in celum manibus elevatis, Deum unanimiter glorificastis in voce laudis magnifica et exultacionis, quoniam per intercessionem gloriosissimi Evangeliste sui Marci nos in ducem vobis dederat et rectorem, unde super hiis gracias quos possumus omnimodas persolventes altissimo, cuius magnitudinis non est finis, et Evangeliste suo gubernatori nostro % et vobis quoq. super leticia magna, quam de promotione nostra geritis et ha^etis grates refierentes uberes. Notum vobis fieri cupimus per presentis scripti continentla quia studio-sos nos tanto exhibere volumus amplins et attentos ex cordis intimo, prout de jure debemus, super racionibus et iusticiis faciendis, et sup. vestris quoque negotiis omnibus diligentius promouendis quo ad utilitatem vobis pariter et proficuum cum honore patrie valeant melius pervenire, et quanto p. nos, au-ctore Deo super hiis maior nobis attributa est facultas et collata tam gloriosa dignitas, ac nimis precelsa, volentes igitur quod in voluntate super his gerimus in opere apertius decla-