437 promittimus nos usque dum in Duoatu vixerimus servaturos exceptis expensis quas in regimine Venetiar. facere non debe-mus, nisi sicut superius continetur, et excepto si erit aliquis, qui nobis fìdelitate no teneatur, cui si requisitila earn no fecerit, racionem facere n5 teneamur. Non preterniittendum est quod novena marclas argenti dare debemus ut ex ipsis fabricentur tres tube, que ad honorem Ecclesie beati Marci post nostrum decessum apud procu-ratorem operis ipsius Ecclesiae remaneant comendate. In nostra potestate remanet dandum cui voluerimus cameras nostri palacii, que habent hostia de foris et nos debemus facere cohoperiri totum palacium nostrum nostris expensis, ubi, et quando necesse fuerit, salvo quod si tales persone ibi sta-rent, que nostro consilio non placerent, eia tenemus dare co-miatum in voluntate Consilii nostri et locare in ipsis illos, quos voluerit maior pars nostri Consilii. Et debemus dare infra annum unum post introitum nostri regiminis beato Marco nostro Apostolo et Evangeliste unum pannum laboratum ad auru valoris a lib. danarior. Yeneciar. XXV supra. Item eciam tenemur dare operam sicut modo tenentur con-siliarii nostri, aut de cetero tenebuntur alii consiliarii nostri, qui in tempore nostri regiminis de cetero intrabunt, quod mille modia frumenti in Venec. faciemus venire per mare cu bono Venec. bona fide, sine fraude, et alia mille modia frumenti modo consimili, nisi remanserit per nos et maiorem partem Consiliis maioris et minoris et quadraginta. Preterea tenere debemns nobiscum servitores viginfci computati in ipsis ministrantibus ad coquinam, quor. viginti, si quis defecerit vel recesserit a nostro servicio bona fide sine fraude alium suo loco infra unum mensem recuperare debemus. Bullam nostri Ducatns non consenciemus servanda et exer-cenda, nisi uni ex nostris servitoribus, quem ex legalioribus nostris crederemus esse. De sigillatura litterar. a Venefico no faciemus tolli, nisi denarios II. parvulos, et a forinseco soldos tres, salvo quod si bullata fuerit littera aliqua alicuius magni negotju, quod nostri consiliarii possint licentiare bullatorem amplius tollendi, ut nobis et eis videbitur. Illum autem quem carceris custodem Vol. II.