410 dialiter prowideat, taliter ut ad servitium Imperij possint perseverare. Quae omnia in Solambria cum eo constituerunt. Nos quòque ab eodem Cardinali terminum recepimus, ad Constantinopolim sibi responsuri. Praeponentes ei quod nos praeceptum Vestrum expectabamus per naves venturas a Vene-tia : quia hoc Yobis dicendo miseramus. Sed cum ad Constantinopolim venimus, et ipse nos omnimodo infestando super hoc responsurus ; et quia hoc nos magis dilatare non potebamus, timorem vinculi excomunicationis piene' etiam dubitantes : quae quidem excomunicatio de facili super nos revertebatur ; quamvis de vobis tamquam de Domino unico dubitantes, ne Vobis hoc incongruum apparerei, ad similem finem, Concilio Parvi, et Magni Consilij, et Militum devenimus. Idest quod secundum quantitatem, quam Francigenae' sibi dederunt, et Nos ipsi dabimus. Nos quoque antequam a Rodesto recedaremus, ibi refuta re fecimus a Militibus sextariorum omnes schalas, commercila et redditus Comunitatis earum (oppure earum Civitatum), quae pro eorum Communi tollebantur : secundum quod per Vestras litteras Nobis praecipiendo missistis. Et super his personas posuimus per nos et fecimus eligere Capitanios, Castellanos et Consiliarios, quia primam electionem eorum firmam esse nolebamus. Et accepimus constitutum sacramentum ab eis. In reversu tamen nostro ad Solombriam, ibi in primis per nos, et Barones ubi Nobilis Dominis Cono de Beth fuit electus Ba-julus : et nobis sacramentum fecit satis decenter, quod Nobis et Nostrum Consilium tunc placuit. Et ipsum sacramentum suo sigillo sigillatum habemus. Quo facto petimus ei partes Vestras acquisitaruin terrarum Regni Saloniki, et Philippopolis, et alia Vestra jura. Super quibus omnibus dixit nobis responsurus apud Constantinopolim, quandocumque de nostra esset voluntate. Ad hoc noscat praeclaritas Vestra ; quod Dominus Con-stantinopolitanus Patriarcha octavo intrante super praeterito mense Novembris mortuus fuit. Post cujus mortem Dominus Cardinalis, non bene se habet ad ea, quae Vobis pertinent in Patriarchatu Constantinopolitano ; in tantum etiam, quod ipse in Ecclesijs quasi diruptis, positis in parte Francigenarum, in quibus post captionem Constantinopolitanam praepositi diu non uerunt, praepositos fecit. Et dicit omnes praepositos Constantino-