anno 1S09. 337 » fuerunt et occupantur, praernissaque facinora contra hanc sau-» ctam sedem, cleruin et ecclesiasticam libertatem comqiissa fue-» runt, excommunicatos et anathematizatos fuisse et esse, prout ex » praediclis processibus qui per singulos annos publice promul-» gantur in die Coenae Domini ex more praedecessorum nostro-» rum romanorum pontificum omnibus innolescit, et propterea » aliud nobis nihil agendum reslaret, nisi ut eosdem tamquam » cthnieos et publicanos a grege fidelium ejiceremus et tamquam » scabiosas oves a caulis nostris repellcremus, ne totam domum, » massam et corpus ardere, putrescere et interire eorum conta-» gione conlingat : tamen cum illius licet non nostris meritis vices » geramus, cujus misericordiae mensuram erga poenitentes et ad » cor redeunles, metiri non possumus, gaudetque super uno pec-» calore poenitentiam agente: non duximus omittendum, quin » denuo paterna charitale cum censurarum, ut res ipsa postulai, » appositione illos per praesentes apostolica auctoritate hortemur, » requiramus et admoneamus ad auctoritatis hujus sanctae sedis • et libertatis ecclesiasticae recognitionem, nec non ad rerum et » dominiorum ad nos et Romanam ecclesiam spectantium per eos » occupatorum integram restilutionem. Praefatos itaque Leonar-» dum Lauredanum ducem et rogatorum ac generalis consilii nun-» cupatorum consiliarios ac commune Venetiarum, omnesque sin-» gulos patritios et cives dicti communis Venetiarum, provisores, » potestates, commissarios et officiales eorumdem tam in dieta ci-» vitate Venetiarum, quam in praefatis nostris civitatibus ab illis » occupatis, quorum nomina, cognomina, qualitates et dignitates » hie pro expressis habemus eorumque complices, adbaerentes et » fautores cujuscumque status, gradus et praeeminentiae existant • et quacumque dignitate etiam regali, patriarchali, archiepiscopa-» li, episcopali vel alias quavis ecclesiastica vel mundana dignitate » praefulgeant, auctoritate nobis a Deo omnipotente concessa et de • nostrae plenitudine potestatis per praesentes in Domino requiri-» mus et monemus et cuilibet eorum tenore praesentium per haec vol. vii. ^3