88 LIBRO XXV, CAPO XXIII. » omnia indulta, omnes gratias quibus ab apostolica sede decoran-» tur, adimimus, volenles illa pro non concessis baberi. Postremo » quia difficile foret praesentes litteras ad singula loca deferri in * quibus necessarium foret, volumus et apostolica auctoritate de-» cernimus, quod earum transumpto manu notarii publici confecto » et sigillo alicujus praelati ecclesiastici munito ubique stetur, » prout originalibus litteris staretur, si essent exhibitae vel osteri-» sae. Et quia dolus et fraus nemini debent patrocinari, nullus va-» no decipiatur errore, ut intra tempus sui regiminis praedictas » censuras et poenas vel aliquas earum sustineant, quasi post illud » non sit ad satisfactions debitum compellendus: nam et ipsum » qui satisfacere et in aliquo praemissorum mandatis nostris obli temperare noluerit, et successorem ejus, nisi paruerit, decerni-» mus eisdem poenis inclusum ac in omnibus et per omnia obli-» gatum. Et cum ipsae praesentes litterae Venetiis propter eorum-» dem venetorum potenliam nequeant tuto publicari, ne veneti et » alii quos litterae ipsae contingunt, quibusve aliquid mandatur » vel prohibetur per easdem, valeant de praemissis ignorantiam » allegare, et praetextu ignorantiae hujusmodi si non paruerint, » velamen excusationis assumant: volumus litteras ipsas in valvis » basilicae principis apostolorum de urbe affigi, et per hujusmodi » affixionem publicari : decernentes, quod earumdem litterarum » publicatio sic facta, perinde eosdem monitos et omnes quos lit-» terae ipsae contingunt, arctet, ac si litterae ipsae die affixionis et » publicationis hujusmodi eis personaliter lectae et insinualae fo- * rent: cum non sit verisimilis conjectura, quod ea quae tam paten-» ter fiunt, debeant apud eos incognita remanere. Non obstantibus » constitutionibus apostolicis etc. et contrariis quibuscumque, seu » si monitis praefatis et quibusvis aliis communiter vel divisim a » sede apostolica indultum existât, quod interdici, suspendi vel » excooimunicari non possint per litteras apostolicas non facientes » plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujus-j> modi menlionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam