ANNO 1310. CAPITALA ET CON VE IS TION ES inter Pontificati et illustrem Dominium vene tum. « In primis praefati oratores, procuratores et sindici expresse » renuntiaverunt cuicumque appellationi interpositae per dictum » Dominium, aut ejus nomine, ad futurum concilium, et cuilibet » protestationi vel scripturae ad eam pertinentibus, illamque et » illas prout sunt, pro nullis, frivolis et penitus infectis haberi vo-» luerunt : seque facturos et curaturos promiserunt, quod episcopi » seu praelali coram quibus appellatio et protestatio praedictae » interpositae fuerunt, personaliter ad romanam curiam venient, » et S. D. N. se praesentabunt veniam petituri et poenitentiam eis » injungendam recepturi. » item, nominibus et modo quibus supra, ante omnia reco-» gnoverunt et confessi fuerunt lilteras apostolicas moniloriales » alias per S. D. N. sub Datum anno Incarnationis Dominicae » M. D. IX quinto kal. Maji, pontificatus ejusdem anno VI, contra » ducem, rogatos, consiliarios et alios Venetiarum civitatis prae-» sidentes, dominium, ejusque terras et loca decretas, de quibus » illarumque tenore et singulis clausulis et capitulis in eisdem » contenlis plenam et indubitatam notitiam habere asseruerunt, » legitime et ex veris et legitimis causis emanasse : petieruntque » humiliter et devote absolutionem a censuris in eis contentis et » quibusvis aliis et interdicti in eis contenti relaxationem. » Item, nominibus et modo quibus supra, expresse et so!e-» mniler promiserunt nullo unquam tempore, aut quovis quaesito » colore, seu quavis causa in futurum aliquas decimas, seu impo- • sitiones, seu collectas, aut quaecumque onera clericis vel eccle-» siasticis personis, tarn ratione personarum, quam quorumeumque » beneficiorum ecclesiasticorum seu eliam ecclesiarum, monaste-» riorum, vel locorum religiosorum, aut hospitalium imponere, seu » imposita exigere.