anno 1509. 351 » quibusve aliquid mandatur vel prohibetur per easdem, valeant • de praemissis ignoranliam allegare et praetextu ignorantiae » hujusmodi si non paruerint, velamen excusalionis assumant: vo-» lumus litteras ipsas in valvis basilicae principis apostolorum de » urbe affigi, et per hujusmodi affixionem publicari : Decernentes » quod earumdem lilterarum publicatio sic facia perinde eosdem » monitos et omnes, quos litterae ipsae contingunt, arctet ac si » litterae ipsae die affixionis et publications hujusmodi eis perso-» naliter lectae et insinuatae forent: cum non sii verisimilis con-» jcctura, quod ea quae tam patenter fiunt, debeant apud eos in-» cognita remanere. Non obstantibus conslitutionibus et ordina-» tionibus apostolicis contrariis quibuscumque, seu si monitis » praedictis vel quibusvis aliis communiter vel divisim a sede apo-» stolica indultum existat, quod interdici, suspendí vel excommu-» nicari non possint per litteras apostólicas non facientes plenam » et expressam acde verbo ad verbum de indulto hujusmodi men-» lionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam no-» strae hortalionis, requisitionis et inonilionis, mandati, assigna-» tionis, promulgationis, voluntatis, aggravations, ligationis, de-» creti , privationis, inhabiiitationis, prolationis, concessionis, » praecepti, inhibitionis, excommunicationis et anathematizationis • infringere, etc. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, in-» dignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apo-» stolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud san-» cium Petrum anno Incarnationis Dominicae M. D.1X. quinto » kalendas Maji, pontificatus nostri anno sexto. »